Bacone – Nova Atlantis

Franciscus Baconum

Nova Atlantis (1643)

NOVA ATLANTIS
PER
FRANCISCUM BACONUM,
Baronem de Verulamio,
Vice-Comitem S. Albani

L E C T O R I   S .
Fabulam hanc Novae Atlantidis eo animo confinxit Honoratissimus Auctor, ut in ea Modulum quendam & Descriptionem Collegii, ad interpretationem Naturae, & Operum Magnitudinem ac Potentiam, instituti, exhiberet: Idque nomine Domus Salomonis, sive Collegii Operum sex Dierum, insigniret. Atque eo usque Sermonis filum produxit, donec hoc conficeret. Modulus, (fateor,) pro more Poetices, grandior & celsior est, quam qui in omnibus, Imitationi pateat; Veruntamen, in plerisque, Industria Hominum sibi non diffidat. In animo etiam habuit, hac ipsa in Fabula, Librum de Legibus, sive de optimo Civitatis statu, exarasse; Sed cum Opus hoc prolixum futurum praevideret; Nec non Historia Naturalis colligendae, aliarumque Instaurationis Partium contexendarum, (quas longe potiores duxit,) desiderio abriperetur; Hic pedem fixit. Haec habuit in Mandatis; Lege, & vale.

Guil. RAWLEY.

Navigamus e Peruvia ubi per annum integrum commorati sumus. Petebamus autem Chinam &c. Iaponiam. Commeatur in duodecim menses nobiscum portantes, atque per spatium quinque mensium et amplius, ventis secundus ab ortu flantibus, licet lenioribus et remissioribus, usi sumus. Tum vero vertit se ventus et ab occidente per multos dies constanter spiravit. Adeo ut progredi lente admodum possemus, atque de reditu quandoque cogitaremus. Sed tunc rursus orti sunt Austri fortes et vehementes cum inclinatione nonnulla in Orientem, qui nos (quantum fieri potuit) contra nitentes, versus Septentrionem compulerunt. Quo tempore commeatus noster (etsi parce admodum eum distribuissemus) penitus absumptus. Itaque, cum nos ipsos in medio vastissimae per universum orbem aquarum eremi, positos videremus, absque commeatu, perditos nos plane putabamus, et mortem propinquam expectabamus. Attamen corda nostra, et Voces, ad Deum in Caelis levavimus; Qui miserabilia sua in profundis monstrat; Eum precantes, pro misericordia sua, ut quemadmodum, in principio, Congregationes Aquarum mandavit, et Aridum apparere fecerat; ita nunc quoque terram nobis ostenderet, ne periremus. Contigit autem, ut die sequente, sub vesperi intra modicam distantiam cerneremus, Septentrionem versus, tanquam nubes spissa: Quae nobis de terra spem iniecerunt, satis gnaris, tractum illum Maris Australis, penitus incognitum fuisse. Atque insulas et continentes adhuc non detectas complecti potuisse. Itaque cursum tota illa nocte eo direximus, ubi terra se, ut coniiciebamus, ostenderat, atque illucescente die postero manufestum fuit, id quod videramus, terram revera fuisse, depressam quidem et silvosam, quod eam magis obscuram monstraverat. Atque post sesquihorae navigationem, portum tutum appulimus. Portum urbis cuiusnam, non magnae quidem, sed pulchre extructe, et quae, ex qua parte mare spectabat, elegantiam magnam prae se tulit. Nos vero singula momenta tarda aestimantes quibus a terra abessemus, ad littus properavimus et ad descensum in terram nos comparavimus. Confestim autem vidimus nonnullos ex populo urbis cum bacillis in manibus, qui nutu et signis nos in terram descendere prohibuerunt, absque tamen clamoribus aut ferocia. Unde haud parum contristari quid faciendum esset apud nos deliberabamus. Interim perrexit versus nos scapha haud magna octo circiter viros vehens, quorum unus in manu gestabat baculum ex arundine lutea, ad utrunque finem caeruleo colore imbutum, qui navem nostram fidenter conscendit. Cum vidisset unum e nostris obviam illi prodeuntem e sinu extraxit rotulum quendam pergamene (sed pergamena nostra paulo flavioris atque ad instar foliorum codicillorum splendentis, alias autem mollis satis et flexibilis.) eique in manum dedit, qui primus e nostris se obtulerat. In quo rotulo, Lingua Hebraica prisca, Greca quoque prisca, Latina satis pura, et Hispanica, scripta errant haec verba: In terram ne descendatis; Nedum quispiam e vestris. Quin et discessum ab his oris maturate, intra sexdecim dies, nisi licentia Vobis diutius morandi concedatur. Interea, si aqua vobis opus sit dulci, aut commeatu, aut medicina et curatione pro aegrotis, aut si navis vestra reparatione indigeat, singula, quibus caretis, in scriptis exhibite. Nos autem Officiis ullis Misericordia Vobis non deerimus.
Rotulus iste, sigillo firmatus erat, ex Alis Cherubim, minime expansis, sed deorsum pendentibus, et iuxta eas cruce. Hoc tradito, minister ille discessit et unum ex famulitio suo nobiscum reliquit, qui responsum nostrum reportaret. Cum iam apud nos de hac re deliberaremus, timidi et anxii haerebamus. Arceri a descensu in terram et moneri de praepropero nostro discessu male nos afflixerunt. Contra cum videremus populum illum linguas externas callere, tantaque humanitate praeditum esse consolationi nobis non erat exiguae. Ante omnia, signum, Crucis Instrumento appositum, singulari gaudio nos affecit, tanquam Salutis Augurium manifestum. Responsum a nobis est Lingua Hispanica. Navem nostram se satis commodo se habere, quandoquidem malacias et ventos contrarios potius experti essemus quam tempestates. Quantum ad aegrotos nostros, eos plurimos esse quin et graviter laborantes, ita ut nisi descensus in terram illis permitteretur de vita periclitarentur. Alia quibus carebamus speciatim exhibuimus, addentes addesse nobis merces pauculas, quas si eis emere placeret, necessitatibus nostris subveniri posse, ne illis oneris essemus. Obtulimus servo praemium exiguum in ducatis et holoserici carmosini parcellam, quae ministro superiori offerretur. Sed ille non accepit, imo vix aspicere sustinuit. Atque ita in alia parva scapha, quae ad eum missa fuit, discessit.
Tribus plus minus horis elapsis, postquam servus responsum nostrum accepit, lembo versus nos devectus est vir (ut videbatur) ex magistratibus. Indutus erat toga cum manicis amplis ex cameloto coloris caerulei pulcherrimi, splendidioris multo quam nos in Europa habemus. Tunica interior viridis erat, et similiter galerus eius qui factus erat in figuram turbani, eleganter compositi neque praegrandis qualia solent esse Turcica. Atque capillorum suorum cincinni infra oram turbani dependebant. Vir sane aspectu venerabilis. Vectus est in lemo aliqua ex parte inaurato quatuor solummodo viris in eodem lembo comitatus. Alius autem a tergo sequebatur in quo erant viri circiter viginti. Quamprimum intra spiculi iactum venisset signis quibusdam e lembo moniti sumus, ut aliquos e nostris ad illum mitteremus. Id quod statim fecimus in navis nostrae scapha virum ex nostris (uno excepto) primarium mittentes et quatuor cum illo. Cumque circiter sex virgatas a lembo abessemus, iubebant ut nos sisteremus nec proprius accederemus, quod et fecimus. Tum vero vir, quem modo descripsi, in pedes se erexit et alta voce Hispanice interrogavit: Num Christiani estis. Respondimus: Christianos nos esse; minus metuentes quia signum crucis in instrumento illo videramus. Ad quod responsum dexteram ille versus caelum sustulit et deinde leniter ad os suum adduxit, qui gestus in usu illis est cum deo gratias agunt. Tunc autem perrexit: Si iurabitis (unusquisque vestrum) per merita servatoris piratas vos non esse, nec sanguinem humanum effudisse, sive ure, sive vi, intra spatium quadraginta dierum ultimo elapsarum, licentiam obtinebitis in terram descendendi. Respondimus paratos nos omnes esse ad illud iuramenum praestandum. Unde unus comitatu eius, qui videbatur notarius esse, illud in scriptum redegit. Quo facto alter e comitatu viri illius primarii, qui in eodem lembo vehebatur, postquam dominus in aurem ei quidpiam locutus esset, alta voce dicit: Dominus meus hoc vobis notum esse velit, non ex superbia aut fastu esse quo minus navem vestram conscendat. Sed quia ex responso vestro innotescit plurimos inter vos male se habere a conservatore sanitatis in urbe monitus erat, ut ad aliquam distantiam colloqueretur. Submisso capite nos inclinavimus et respondimus, servos eius humillimos nos omnes esse magnoque honori ducere et singulari suae humanitati tribuere, id quod iamdudum factum esset. Sed sperare nos, morbum illum, quo aegroti nostri laborant, contagiosum minime esse. Ita vir ille primarius reversus est. Paulo post adfuit notarius et navem nostram conscendit. In manu sua fructum quendam eius regionis tenens, arantio non absimilem, verum colore magis in coccineum vergente qui odorem spirabat suavissimum. Illum, ut videtur, gestabat ut ei contra contagionem antidoti vice esset. Exhibuit autem nobis iuramentum: Per Iesum Dei Filium et merita eius, ac deinde nobis dixit, postero die, ante solis exortum affuturum qui nos accerseret ac ad domum peregrinorum perduceret, ubi praesto nobis essent, quaecunque necessaria, sive pro aegrotis, sive pro sanis. Sic a nobis discessit. Cumque ei aureos aliquos obtulissemus subridens dixit se binum salarium pro una opera accipere non debere. Quorum verborum, ut arbitror, is sensus erat, quod salarium e publico ob operam suam reciperet. Nam, ut postea intellexi, officiarium qui praemia accepit hominem bini salarii vocant.
Postero mane diluculo accessit ad nos minister ille qui primus cum arundine sua nos adierat, et retulit se venisse ut ad domum peregrinorum nos deduceret. Se autem horam anticipasse, ut commoditatem integri diei ad negotia nostra haberemus. Si autem, inquit, mihi auscultabitis, primo mecum aliquos vestrum mittetis, qui locum circumspiciant et quomodo optime ad vos recipiendos accommodari possit, postea autem aegrotos vestros accersetis et reliquos quos in terram descendere vultis. Gratias ei egimus et diximus curam hanc, quam pro peregrinis miseris suscepit. Deum pro certo remuneratum. Itaque sex e nostris eum comitati sunt. Praesit ille et respiciens ad nos dixit perhumanum certe se servum nostrum tantummodo commodo esse et viae ducem. Duxit autem nos per tres plateas pulchras admodum, atque per totam quam pertransivimus viam haud pauci e populo ad utrunque latus congregati sunt, ordine flantes, verum more adeo civili, ut viderentur non tam otiosum spectaculum convenisse, quam ut adventum nostrum gratularentur. Multi autem ex iis cum incenderemus brachia sua paululum aperuerunt, quo gestu utuntur cum adventum alicuius sibi gratum esse significare volunt. Domus peregrinorum aedificium est speciosum et spatiosum, extructum ex lateribus, nostris colore paulo magis purpureis. Cum fenestris decoris aliquibus ex vitro aliquibus autem ex panno linteo delicato oleo intincto. Deduxit nos primo in coenaculum satis elegans, super gradus locatum. Tunc autem a nobis quaesivit quot numero essemus, et quot e nostris aegroti. Respondimus universum numerum tam sanorum quam aegrotorum esse ad unum et quinquaginta homines, ex quibus aegroti erant septendecim. Rogavit nos ut aliquantisper praestolaremur, dum ad nos rediret, quod post horam circiter fecit. Tum vero adduxit ad cubicula visenda quae nobis parata erant, numera novendecim. Computatione scilicet inita, quemadmodum videtur, ut quatuor ex illis cubiculis quae reliquis nonnihil praestabant, quatuor ex primariis nostris exciperent, in quibus seorsim cubarent. Reliquorum quindecim singula binis assignarentur. Cubicula elegantia erant et lucida, necnon suppellectili satis lauta ornata. Tum demum in porticum longam divertimus, qualia solent esse dormitoria monachorum, ubi ostendit nobis per latus unum integrum, nam latus adversum nihil aliud erat quam paries et fenestre, cellas septendecim, nitidas partiones habentes ex cedro. Quae porticus cum cellis numero quadraginta, multo scilicet pluribus quam nobis opus erat, instituta erat ad usum infirmorum. Simulque monuit quod quamprimum aliquis ex aegrotis convalesceret, transferri posset e cella in cubiculum. Ad quem usum parata erant decem alia cubicula praeter illa de quibus ante diximus. Hoc facto in caenaculum nos reduxit et attollens paululum arundinem suam, quod in more illis erat quoties ministri mandata superiorum referunt, ita ad nos locutus.
Notum vobis facio, consuetudinem regni huius postulare, ut post diem instantem et crastinum, quos vobis ad transferendos e navi homines et res vestras permittimus, contineatis vos ipsos intra fores hasce triduum. Veruntamen hoc vos non perturbet neque propterea intra carcerem vos compingi existimate. Sed potius indultum hoc esse quo ab itinere vestro spiritus recreetis et reficiatis. Nullus rei egebitis, quin et sex famuli assignati sunt qui vobis ministrent et negotia vestra expediant.
Gratias ei egimus cum omni affectu et humilitate, et diximus: Deus proculdubio in hac terra manifestatur. Obtulimus ei etiam viginti aureos, sed ille quoque subridens hoc solum dixit: Quid vultis me esse hominem bini salarii? Sic abiit. Paulo post prandium nostrum allatum est, quod certe satis lautum et salubrem victum tam respectu ciborum quam potus exhibuit. Meliorem certe et uberiorem quam pro modulo collegii ullius quantum novi in Europa. Potus erat trium generum: unumquodque eorum bonum et salubre, vinum ex uvis, potus ex granis qualis est apud nos cervisia, sed clarus et limpidus, et sicerae genus ex fructu quodam eius regionis confectum, potus sane gratissimis et miri refrigerii. Allata etiam est nobis magna copia arantiorum illorum coccineorum in usum aegrotorum. Aiebant enim ea praesens et efficax esse remedium contra aegritudinem in navigatione contractam. Praeterea pyxidem nobis tradit pillulis albescentibus sive cineritiis plenam, monuitque ut aegroti nostri unam earum singulis noctibus in introitu lecti sumerent, quas dixerat sanitatem eorum acceleraturas. Proximo die, cum a labore et opere circa vecturam hominum et rerum nostrarum e navi requievimus, visum est mihi socios nostros in unum convocare. Cum autem convenissent ita eos allocutus sum: Amici mei charissimi, noscamus nos ipsos et quo loco res nostrae sint. Viri sumus in terram proiecti e mari sicut Ionas e ventre balenae cum in alto veluti sepulti essemus. Iam vero licet terram rursus calcamus inter vitam tamen et mortem medii consistimus. Etenim fines et veteris et novi orbis praetervecti sumus. Atque utrum nobis Europam rursus conspicere dabitur, soli deo notum. Miraculo quodam huc advecti sumus atque a miraculo prope aberit si hinc abvehamur. Quocirca salutem praeteritam ac pericula praesentia et futura animo recolentes ad deum nos convertamus, corda levemus et vias nostras singuli corrigamus. Praeterea ad populum Christianum, pietatis et humanitatis plenum, venimus. Curemus, quaeso, ne illam faciei confusionem super nos inducamus, ut coram illis vitia nostra aut malos mores palam faciemus. Adhuc restat amplius illi enim, etsi sub humanitatis forma, nos huiusce domus claustris ad triduum concluserunt. Quis novit num nam hoc faciant quo morum nostrorum experimentum sumant, quos si repererint pravos confestim exulare nos iubebunt. Sin probos moram hic longiorem indulgebunt? Quos enim assignarunt famuli isti quidni etiam speculatorum vices agant? Itaque, propter amorem dei, atque si charum nobis sit bonum animarum et corporum nostrorum, ita nos geramus ut et pacem cum deo habeamus et gratiam in oculis populi huius inveniamus. Socii nostri, una voce, mihi de iis quae admonueram gratias egerunt promiseruntque sobre se et modeste victuros absque scandalo vel minimo. Itaque tres illos dies laeti et curis vacui peregimus, nihil solliciti de eo quod nobis post triduum illud contingere posset. Quo etiam dierum curriculo assidue propter convalescentiam aegrorum nostrorum exhilarati sumus. Qui se, veluti in probaticam aliquam divina sanandi virtute praeditam missos existimabant, tam celeriter siquidem et convalescebant.
Crastino post illud triduum elapsum venit ad nos homo novus quem antea non videramus, veste caerulea amictus, quemadmodum et prior nisi quod turbanum eius album esset cum cruce parva, rubea in vertice. Habuit etiam liripipium circa collum ex linteo purissimo. Sub introitum suum paululum se inclinavit et brachia sua nonnihil explicavit. Nos vero cum resalutavimus modo admodum humili et submisso ab ore eius sententiam vel vitae vel mortis expectantes, postulavit ut cum paucis aliquibus hominum nostrorum colloqueretur. Itaque sex tantum manserunt, caeteri se subduxerunt. Tum ille: Ego quidem domus huius peregrinorum officio praepositus sum, vocatione autem presbyter Christianus. Itaque iam accessi, ut operam meam vobis in omnibus praestarem tanquam peregrinis, sed praecipue tanquam Christianis. Nonnulla habeo quae vobis referam, quae ut arbitror non illibenter audietis. Status iste licentiam vobis dedit per sex septimanas ulterius commorandi. Neque vos conturbet siquidem negotia vestra spatium amplius postulent. Nam neque lex ipsa regni in hac parte rigida est, tum vero minime dubito, quin et ipse vobis comperendinationem temporis istius, prout res vestrae flagitabunt, procurare possem. Quin et insuper narro vobis domum hanc peregrinorum isto tempore sat ditescere et pecunia numerata bene instrui. Reditus enim suos accumulavit iam per septem et triginta annos. Tot enim efluxerunt ex quo peregrinus aliquis ad has partes appulerat. Itaque de impensis vestris solliciti ne sitis, sumtus quamdiu hic manseritis e publico aerario ministrabitur. Neque vel punctum temporis huius rei caussa de mora vestra decidet. Quantum vero ad merces quas adduxisse dicitis nullae vobis imponentur conditiones durae, sed iustis pretiis eas vendetis, valorem earum accipientes vel in mercibus aliis, vel in auro et argento. Nostri enim nihil interest. Sin vero quicquam sit quod a statu isto petere velitis illud nos ne celetis. Reperietis enim nos responsum tale relaturos quo vultus vester minime decidat aut contristetur. Hoc tantum vobis edico, nequis vestrum karanna longius (illa apud eos sesqui milliari aequivalet) a moenis urbis abscedat sine licentia speciali. Respondimus postquam nos vicissim intuiti essemus gratiosam hanc et quasi paternam benignitatem admirantes, non habere nos quod diceremus, cum et gratiis gendis verba non suppeterent et prae nobilis eius et inopinata munificentia, omnia quae a nobis petenda essent praeoccupasset. Nos certe cogitationem illam subire quasi effigiem salutis aeternae in caelis ante oculos haberemus. Siquidem qui paulo ante in faucibus mortis constituti eramus, adductos iam esse in locum ubi consolationes perpetuae et nihil aliud spirant. Quantum ad mandatum nobis impositum, obedientiam summam praestituros etsi fieri non posset, quin corda nostra ardentissimo sanctam illam et felicem terram ulterius visendi desiderio inflammarentur. Adiecimus linguas prius faucibus nostris adhaesuras quam nos mentionem vel personae eius venerandae vel gentis huius universae in precibus nostris omitteremus. Supplicavimus etiam ei ut nos in numero servorum suorum verorum merito et fidorum reputaret iure non minore quam quo unquam mortales mortalibus devincti fuerint. Itaque nos ipsos et omnia nostra ad pedes eius humiliter proiicere. Dixit sacerdotem se esse et sacerdotis mercedem expectare, id est fraternum amorem nostrum et bonum animarum et corporum nostrorum. Ita a nobis discessit non sine lachrymis prae teneritudine animi obortis, nos quoque reliquit gaudio et affectu gratitudinis confusos et perculsos, atque invicem dicebamus nos venisse in terram quandam angelorum, qui nobis quotidie apparebant et consolationibus praeveniebant quas ne cogitare quidem potuissemus nedum expectare.
Die proximo, horam circiter decimam matutinam, denuo nos invisit praepositus et post salutationes utrinque factas dixit familiariter se venisse ut nos visitaret et tempus nobiscum tereret. Tum cathedram poposcit et consedit. Nos autem numero decem, nam caeteri aut inferiores erant aut foras abierant, circa eum sedimus, ac deinde ita exorsus est. Nos de insula hac Bensalem, ita enim vocant lingua sua, hoc habemus: Quod ob situm insulae nostrae solitarium et leges peregrinantibus e nobis impositas de terra hac celanda et raram exterorum admissionem in regionem nostram nobis quidem maxima pars orbis habitabilis nota sit, ipsi vero aliis penitus simus incogniti. Itaque cum quaestiones illis aptiores sunt qui minus norunt consentaneum est magis ut vos me interrogetis quam ut ego vos. Respondimus nos illi gratias maximas referre quandoquidem hanc nobis licentiam indulgeret. Tum ex iis quae iam observavimus facile nos coniicere non esse rem in mundanis cognitu digniorem quam statum et conditionem terrae huius faelicissimae. Sed ante omnia, diximus, cum ab extremis terrae oris iam convenerimus nec non in regno caelesti nos olim conventuros speremus, eo quod utrinque Christiani simus, scire avemus, quandoquidem terra ista in tantum dissitasit et vastis et incognitis maris tractibus divisa a terra illa in qua servator noster, dum in carne fuit, versabatur. Quis tandem huius gentis apostolus et quibus modis ad fidem conversa fuerit? Facile erat ex vultu eius perspicere gratam illi imprimis fuisse hanc quaestionem nostram. Cor meum, inquit, vobis mirifice attraxistis quod quaestionem hanc primo in loco proponitis. Indicat enim vos quaerere primum regnum dei. Atque libenter et breviter postulato huic vestro satisfaciam.
Annos circa viginti ab ascensione domini factum est, ut conspiceretur a populo Rensusae, urbis maritimae, ad Orientalem plagam regionis nostrae sitae noctu – nox autem erat nubila sed placida – iuxta mille passus a littore columna lucis praealta. Non figura pyramidi sed veluti cylindri e pelago versus caelum erecta et in vertice eius crux lucis ampla, corpore columnae aliquanto splendidior. Ad spectaculum hoc tam mirabile congregatus est, ut sit, populus urbis super arena maris et stabat paulisper attonitus. Verum paulo post scaphis parvis plurimi se commiserunt ut rem tanti stuporis propius inspicerent. Verum, postquam scaphae intra sexaginta circiter a columna virgatas advenisset, ecce omnes subito se sistebant nec ulterius procedere poterant. Ita tamen ut in circuitu movere, sed non accedere propius liceret. Adeo ut scaphae veluti in theatro starent, lucem hanc tanquam scenam caelestem spectaturae. Evenit autem forte fortuna, ut in scapharum una adesset quispiam ex sapientibus nostris societatis nimirum Domus Salomonis. Quae domus sive collegium, fratres mei charissimi, oculus plane est huiusce regni. Qui postquam aliquandiu columnam hanc una cum cruce attente et devote contemplatus esset in faciem se prostravit et dein se in genua erigens manusque ad caelum attolens huiusmodi preces fudit.
Domine Deus Caeli et Terrae; ex gratia tua speciali ordinis nostri homnibus dignatus es, opera tua creationis et eorum secreta nosse, atque diiudicare quantum generationibus hominam datur inter miracula divina, opera naturae, effectus artis et illusiones daemonum cum imposturis omnimodis. Agnosce et testor coram hoc populo rem hanc quam ante oculos intuemur esse digitum tuum et miraculum verum. Quoniam autem e libris nostris didicimus miracula nunquam a te edita nisi ob finem aliquem divinum et excellentem – etenim leges naturae leges tuae sunt a quibus nisi magnam ob caussam minime recedis – humillime obsecramus ut signum hoc magnum nobis fortunes atque eius interpretationem et usum in misericordia consedas, id quod dum idem ad nos mittas tacite et secreto polliceris.
Postquam ita precatus est continuo scapham in qua vehebatur solutam sensit et mobilem caeteris adhuc veluti ligatis manentibus. Illud in signum certum licentiae appropinquandi interpretatus, scapham fecit placide et cum silentio versus columnam remigio impelli. Verum antequam ad illam pervenisset, columna cum cruce lucis dissipata est et se undique tanquam in firmamentum quoddam stellarum multarum vertit, quae etiam et ipsae brevi evanuerunt. Neque aliud restabat spectandum praeter arcam quandam parvam ex cedro siccam quidem neque aqua ullatenus madefactam etsi nataret. In parte eius priore versus sapientem ramus palmae exiguus quidem et viridis crescebat. Is postquam plurima cum veneratione arcam in scapham suam recepisset, ecce arca sponte se apperuit in qua reperti sunt liber et epistula. Uterque in membrana pura scriptus et sindonibus linteis involutus. Liber continebat canonicos libros universos veteris et novi testamenti prout vos illos habetis – etenim satis scimus quos libros ecclesiae apud vos recipiunt – atque apocalypsis ipsa et nonnulla alia ex novi testamenti scriptis quae eo tempore edita non erant, nihilominus eo libro continebantur. Quod vero ad epistolam, illa in haec verba scripta erat.
Ego Bartholomaeus Servus Altissimi et Apostolus Iesu Christi monitus sum ab Angelo qui in visione gloriae mihi apparuit, ut arcam hanc maris fluctibus committerem. Itaque testor et annuntio ei populo ad quem Deus ordinaverit hanc arcam appellere. Eo ipso die ad eos venire salutem, pacem et bonam voluntatem a Patre et Domino Iesu.
Praeterea in duobus his scriptis tam libro quam epistola operatus est deus miraculum insigne illi quod apostolis ostendit – dono originali linguarum – non dissimile. Etenim cum eo tempore in hac terra viverent Hebraei, Persae et Indi, praeter ipsos indigenas singuli in libro illo ac epistula legerunt, ac si in lingua cuiusque propria scripta fuissent. Hoc pacto, fratres mei, servata est haec terra ab infidelitate, quemadmodum et reliquiae mundi veteris servatae fuerunt ab aquis, per arcam ope apostolicae et miraculosae euangelizationis sancti Bartholomaei. Atque hic loqui desiit. Quando nuntius quiddam venit qui eum accersivit. Sicque eo colloqui nihil aliud invenit.
Die postero statim a prandio rursus ad nos venit praepositus, seque excusavit dicens se pridie a nobis subito et inopinato avocatum, nunc vero rediisse ut illud compensaret tempusque nobiscum una insumeret si modum gratum nobis consortium eius aut colloquium fuerit. Respondimus imo illud tam gratum nobis accedit ut nec miseriarum praeteritarum nec periculorum futurorum memores simus quamdiu colloquio eius fruamur. Addidimus existimare nos horam unam sermones cum illo conferendo insumptam annis integris vitae nostrae prioris praestare. Inclinavit se paululum et postquam consedissemus dixit: Bene habet quaestiones vestrae sunt.
Tum unus e nostris, parva interposita mora, ita dixit: Esse rem quandam cuius cognoscendi quidem avidi, interrogandi autem timidi essemus, ne forte nimio plus praesumsisse videremur. Veruntamen singulari eius erga nos humanitate confirmatos – cum nos vix pro exteris ducamus qui servi eius addictissimi et devotissimi sumus – eius proponendi libertate usuros, humillime obtestantes, ut si responsione vix dignaretur, quaestioni tamen ignosceret licet eam reiiceret. Dixit nos observasse satis et memoria adhuc tenere, verba illa ab ipso prolata, terram hanc foelicem in qua iam pedem figimus, paucis admodum cognitam esse atque nihilo secius plerasque orbis nationes satis nosse. Id quod verum esse plane perspiciebamus quandoquidem linguas Europae callerent et res nostras in plurimis intelligerent, cum nos econtra in Europa post tot et tam remotas navigationes hac aetate postrema susceptas, nihil prorsus de hac insula inaudiverimus. Hoc mirari satis non posse eum nationes omnes aut per peregrinationes in partes exteras aut per adventus exterorum ad eas sibi invicem innotescant. Licet autem qui in natione extera peregrinatur plus notitiae et informationis visu nanciscatur quam domi manens a peregrinante, auditu solo, addiscere possit. Attamen utroque modo notitiam mutuam aliqua ex parte haberi posse. Verum quantum ad hanc insulam nunquam nova ad nos allata de alicuius navis, ab ea ad oras nostras appulsu, nedum ad littora Europae neque ad littora Indiarum, occidentalis aut orientalis. Neque aliquid accipisse de navi ulla cuiuscunque ea populi sit quae ad terra hac redierit. In oc autem, illud quod admirationem movet, non consistere, situm enim eius, ut dominatio sua dixerat, in tam vasti pelagi conclavi secreto, huic rei in caussa esse posse, verum, ut illi contra notitiam linguarum, librorum, rerum haberent, gentium ab iis tam immensis spatiis dissitarum, id omnem admirationem superare neque nobis quomodo fieri hoc possit ullo modo in mentem venire. Nobis siquidem divinarum mentium et potestatum, non autem hominum quorum vis conditionem videri ut ipsae occultae et invisibiles lateant, caeteris interim illarum visui parentibus et velut in aprico positis. Ad haec verba praepositus placide subrisit et dixit non sine caussa veniam nos huius quaestionis petere siquidem innuere, ac si terram hanc non aliam quam terram magorum duceremus, quae spiritus aerios in omnes partes emitteret. Quorum ope et famulitio quaecunque in aliis regionibus gererentur pernosceret. Omnes uno ore humiliter respondimus vultu tamen ita composito ut eum non alias quam ioco hoc dixisse prae nobis ferremus. Nos sane facile in eam cogitationem venire esse aliquid in hac natione plane supernaturale. Illud tamen potius angelicum quam magicum ducere. Verum perspicue apud dominationem suam eloqueremur, quid tandem illud fuerit, quod scrupulum hunc ne quaeremus iniecisset, nihil ex hac re sapuisse sed quoniam in sermone praeterito cum innuisse memineramus gentem istam de silentio ergo peregrinos per leges cavisse. Ad hoc respondit: Recte quidem meministis, itaque in iis quae proferre apud vos instituto, nonnulla reservanda sunt quae omnino revelare licitum non est, haud pauca tamen supererunt quae satisfactionem vobis abunde praestabunt.
Intelligetis igitur, id quod vobis fortasse vix credibile videbitur, ter mille abhinc annis aut paulo plus, navigationes orbis terrarum, praesertim in regiones remotas, maiores fuisse et magis strenue susceptas quam hodierno die. Ne existimetis nescire me quantum apud vos creverint navigationes intra annos centum et viginti proxime elapsos. Satis mihi hoc cognitum. Et tamen, maiores, inquam, fuerunt eo tempore quam nunc. Sive conservatio illa reliquiarum humani generis per arcam a diluvio universali hanc navigandi confidentiam hominibus indiderit, sive aliud quid in caussa fuerit. Sed utcumque hoc quod dico verum est. Phoenices ac praecipue Tyrii magnas habebant classes. Similiter habebant et Carthaginienses colonia ipsorum quamvis ad occidentem magis sita sit. Ab oriente vero classes Aegyptiorum et Palaestinae potentes erant et numerosae. China autem et Atlantis magna, quam vos Americam vocatis, quae nunc Yncas tantum et Canoas habent, ut magna abundabant illis diebus navium grandiorum. Insula haec nostra, ut ex fidelibus eius aetatis historiis plane liquet, instructa tum fuit navibus mille quingentis iisque fortibus et magnae capacitatis. De hoc quod loquor apud vos exigua admodum aut nulla est memoria, at nobis pro certo cognitum est.
Eo etiam tempore ad insulam hanc naves et carinae earum omnium quas modo nominabam nationum appulerunt. Atque, ut fieri solet, naves illae praeter populares suos vehebant multos ex aliis regionibus quae ipsae maritimae non erant veluti Persas, Chaldaeos et Arabes. Ita ut omnes fere nationes potentes et celebres locum hunc adierunt. Ex quibus nonnullas habemus stirpes et tribus tenues usque in hodiernum diem. Quod vero ad naves nostras attinet, in omnes propemodum oras navigarunt tam ad fretum vestrum quod Columnas Herculis appellatis quam ad alias tum Mediterranei tum Atlantici Maris Regiones, veluti ad Paguinum – civitatem in China antiquissimam – quae eadem est cum Cambalu et Quinze ad orientale pelagus situ, non procul a finibus Tartariae Orientalis.
Eodem praeterea tempore et saeculo integro insequente aut amplius populi magnae Atlantidis potentes admodum erant. Etsi enim narratio et descriptio a viro magno vestri orbis facta – scilicet progeniem Neptuni sedes suas ibi fixisse, tum de magnificis templo, palatio, urbe et colle quin et de multiplicibus pulchrorum et magnorum fluviorum spiris quae, tanquam totidem torques, templum illud et urbem cingebant. Ac denique de gradibus illis insignibus ascensus per quos ad eadem perveniebatur veluti per scalam quandam caeli – sic fabulosa et poetica. Hoc tamen veritatis immiscetur regionem illam Atlantidis tam illam Peruviae tunc Coyam vocatam, quam illam alteram Regni Mexicani tunc dictam Tirambel, regna fuisse armis, classis et opibus, potentia et superba. Tam, inquam, potentia ut eodem tempore, vel saltem intra spatium decem annorum, duas magnas expeditiones navales susceperint. Hi nimirum de Tirambel per Atlanticum Mare usque ad Mare Mediterraneum, illi autem de Coya per Mare Australe usque ad hanc insulam nostram. De priore autem expeditione, videtur auctor ille vester, aliquid a sacerdote Aegyptio quem citat hausisse. Pro certo enim expeditio talis fuit. Utrum vero Athenienses antiqui illi fuerint qui copias illas repulerunt et profligarunt, atque haec eis gloria tribuenda non habeo quid dicam, illud extra omnem dubitationem unquam ab ea expeditione rediisse, neque meliore fortuna usa esset classis illa Coyae, quae nos invasit, nisi in hostes clementiores incidisset. Etenim rex insulae huius, nomine Altabin, vir prudens et imperator in bello optimus, cui tum hostium tum propriae vires satis exploratae erant ita rem gessit ut copias eorum terrestres postquam in terram descendissent a classe eorum intercluderet, atque veluti indagine utrasque copias cingeret maiori exercitu quam illorum fuit et terrestri et navali, sicque eos ad deditionem absque proelio compelleret. Cumque in potestate sua essent haud duriores conditiones imposuit quam iusiurandum ab iis exigendo se in posterum contra illum nunquam arma laturos. Quo facto eos incolumes omnes dimisit. Veruntamen vindicta divina non multo post superbos illos ausus ulta est, siquidem intra curriculum centum annorum aut minus, Atlantis illa magna omnino perdita et destructa fuit. Non terrae motu absorpta, ut vir ille vester affirmat (Etenim tractus ille totus terrae motibus parum est obnoxius), sed per particulare diluvium sive inundationem. Quandoquidem etiam hodierno die regiones illae maiores habeant amnes atque etiam montes alteriores qui aquas in planities effundant, quam alia pars quaecunque in orbis veteris. Sed illud verum est inundationem illam non fuisse profundam, non amplius forsan in pluribus locis quam ad quadraginta pedes, unde factum ut licet homines et bestias undeque demerserit, silvestres nihilominus habitatores quidam montium evaserint. Aves quoque in tuto seve fuerunt ad montes aut arbores praealtas conclando. Homines vero licet in aliquibus locis aedificia haberent altiora quam quo aquae pervenire possent. Inundatio tamen illa licet minime profunda diuturna fuit. Unde qui in valle degebant propter penuriam cibi et rerum aliarum necessarium fame et inopia perirent. Itaque, ne miremini, si America habitatorum tam rara sit neque si populus eiusdem adeo simplex et barbarus existat. Etenim rationem sic instituere debetis, populum Americanum novum esse et recentem, inquam, prae ceteris orbis habitatoribus annis non minus mille. Tantum enim temporis intercesserat inter diluvium universale et illud Americae particulare. Siquidem tenues illae et rarae humani generis reliquiae quae in montibus manserant in inferiores regionis partes tarde sobolem dederunt, cumque essent homines feri et omnium rerum rudes – neutiquam Noacho et filiis eius similes qui familia erant ex universo orbe electa – ad literas, artes et vitae cultum posteris transmittendum non sufficiebant. Atque insuper cum in habitationibus suis montanis propter asperrimum frigidus regionum illarum pellibus ursorum, tigridum, caprorum magnorum et hirsutorum, qui in illis partibus abundant, vestire se consuevissent, postea autem in vallem descendentes intolerabiles ibi fervores ferre non possent neque vestium magis levium ulla copia eis praesto esset, coacti sunt morem nude incedendi introducere qui apud illos usque in hodiernum diem in usu est. Solum modo magna voluptate et desiderio afficicuntur avium plurimas gestandi atque hoc procul dubio a traditione et exemplo maiorum qui in montibus habitabant, hauserunt, qui ad hunc forte usum allecti fuerunt ex innumera avium multitudine alia petentium cum ima aquis stagnarem. Videtis, fratres, per casum hunc maiorem et temporis quasi miraculum commercium nostrum cum Americanis cessasse, cum ipsi amplius non essent. Cum quibus supra omnes mortales commercium antea habuimus utpote regioni nostrae proximis. Quantum vero ad alias orbis partes manifestissimum est seculis succedentibus sive propter bella mota sive ex periodo et vicissitudine temporum navigationes ubique maiorem in modum elanguisse. Praecipue autem navigationes longinquas, propterea quod triremes et eiusmodi carinae quae oceanum vix tolerare possent in usum venire coeperunt. Hinc igitur quam ob caussam notitia illa regionis nostrae, quae a navigantibus ad nos acquiri potuit, multis abhinc saeculis defecerit, clare cernitis. Nisi forsan raro eventu talis appulsus obtigerit quemadmodum ante dies paucos vester. Iam vero de navigationis nostrae in alias partes cessatione aliam vobis caussam assignare oportet. Neque enim denegare possum, si verum fateri cupiam, quin apparatus et instructio nostra navalis, numero et robore navium, abundantia nautarum, peritia gubernatorum, et aliis rebus quibuscunque acque hodie valet ac olim valebat. Itaque quid in re sit quod domi iam sedeamus separatim vobis declarabo. Atque hoc propius accedet ad quaestionem vestram quam initio proposuistis elucidandam.
Regnavit in hac insula ante annos mille nongentos rex, cuius memoriam supra alios omnes maxime colimus et veneramus. Non superstitiose sed tanquam divini cuiusdam instrumenti licet hominis mortalis. Nomen ei fuit Solamona. Eum autem pro legislatore huius gentis ducimus. Regi isti cor deus indidit latum et in bonis inscrutabile. Qui in illud totus incumbebat ut regnum et populum suum bearet. Itaque cum secum reputaret quam sufficiens et, ut dicam, substantiva terra haec ex sese fuerit ad seipsam sustentandam absque opibus aut copiis exterorum. Quippe quae in circuitu quinquies mille et sexcenta milliaria plus minus contineret. Et maxima ex parte ferax inprimis esset et bonitate soli praestaret. Atque rursus perpendens classem et naves regni non segniter applicari et exerceri posse tam transportationem et vecturam de portu in portem. Necnon per navigationes ad insulas quasdam adiacentes et imperio huic et legibus subditas. Tum vero in memoriam revocans quam felix et florens eo tempore regni huius status fuerit, ita ut mille modis in deterius sed vix ullo modo in melius mutari posset. Nihil omnino deesse putabat quo fines suos nobiles plane et heroicos assequeretur nisi ut, quantum humana providentia efficere posset, res illas, quae suo tempore tam foeliciter essent fundatae et stabilitae, perpetuitate donaret. Quocirca inter leges alias suas fundamentales leges plurimis sanxit de introitu exterorum interdicendo. Qui eo tempore, licet post calamitatem Americanam, satis frequens erat. Isthoc instituto quia a novitatibus et mixturis morum metuebat. Verum est interdictum simile de introitu exterorum scito veteri apud Chinenses valuisse atque etiamnum valere. Sed ibi res est despicabilis eosque reddidit gentem, curiosam, imperitam, timidam et ineptam. At legislator noster in lege sua condenda diversum longe adhibuit temperamentum. Primum enim iura humanitatis omnia sarta tecta servavit in institutis et fundationibus suis, pro levamine et solatio peregrinorum afflictorum, quod et vos experti estis. Ad quod dictum ut par erat consurreximus omnes nosque inclinavimus. Ille perrexit: Rex idem cupiens factis humanitatis consilia politica adiungere atque humanitati minime convenire putans, ut exteri inviti detinerentur, nec minus rationibus status non convenire ut riderent, et insulae huiusce arcana evulgarent, hanc viam imit. Constituit ut ex exteris quibus permissum foret in terram hanc descendere qui abire vellent non prohiberentur. Qui autem manere praeoptarent conditiones et vivendae facultates a statu reciperent. In qua re, visu iam acri polluit, ut post tot saeculorum spatia a lege hanc condita, memoriam nullam habemus ne vel unicae duntaxat navis, quae reditum praetulit. Atque tredecim tantum virorum, temporibus diversis, qui in nostris navibus reverti elegerunt. Quid autem pauci illi qui sic redierunt de regione hac propalarint nos fugit. Facile autem existimare potestis quicquid retulerint non aliter quam pro insomnio quodam habitum esse. Navigationes autem nostras ad partes exteras visum est legislatori nostro penitus coercere. In China hoc non sit. Etenim Chinenses quo volunt et possunt navigant. Quod satis ostendit legem illorum de exteris arcendis a pusillanimitate sole et metu provenire. Interdictio autem haec nostra unam antum recipit restrictionem, eamque certe admirabilem: Bonum enim quod a communicatione cum exteris trahi possit conservat, malum autem evitat. Id vobis nunc aperiam. Atque hic videbor aliquantisper ab eo quod agitur digredi, sed mox hoc ipsum ad rem pertinere perspicietis. Intelligetis itaque, amici mei praeclari, inter acta illius regis unum maxime eminere. Illud est fundatio sive institutio ordinis cuiusdam et societatis quam nos Domum Salomonis vocamus. Nobilissimam dico, quantum nos arbitramur, omnium per terrarum orbem fundationem atque regni huiusce luminare magnum. Domus haec studiis et contemplationibus operum et creaturarum dei dicata est. Putant nonnulli nomen traxisse a fundatore paululum corruptum, ac si deberet dici Solamonae Domus. Verum archiva ipsa authentica sic scriptum habent, prout in sermone quotidiano nunc profertur. Itaque nomen fluxisse arbitror a rege illo Hebraeorum qui apud vos celebris est, nobis autem non ignotus. Habemus enim portiones aliquas operum suorum quae apud vos desiderantur. Historiam illam naturalem dico quam conscripsit de plantis omnibus a cedro Libani usque ad Hyssopum quae pariete egreditur, atque omnibus rebus quibus vita et motus inest. Hinc animum meum cogitatio illa subiit regem nostrum quandoquidem se in multis cum rege illo Hebraeorum consentire sensit, qui multis ante eum annis vixerat, eius titulo fundationem hanc honorasse. Atque in hanc opinionem praecipue adducor quod in historiis admodum antiquis invenio, societatem hanc interdum domum Salomonis vocari, interdum autem Collegium Operum sex dierum. Unde persuasum habeo regem illum nostrum praecellentem ab Hebraeis didicisse, deum, mundum hunc et omnia quae insunt sex dierum spatio creasse, ideoque cum domum illam institueret ad inquisitionem et inventionem naturae verae et interioris rerum omnium quo deus conditor maiorem reciperet gloriam, ob fabricam earum homines autem uberiorem perciperent frustum in usu earum, indidisse etiam ei illud alterum nomen nimirum collegii operum sex dierum. Verum ut redeamus tandem ad id quod nunc agitur. Postquam rex omnem subditis navigationem interdixisset, praeterquam in partes huic imperio subditas, hanc nihilominus ordinationem sancivit. Nimirum singulis duodenis annis mittendas ex hoc regno naves binas in partes orbis diversas. In utraque navium harum tres ex fraternitate Domus Salomonis seorsim vehendos. His in mandatis dandum ut nos de rebus et statu locorum illorum ad quos appellerent certiores facerent, praecipue autem de scientiis, artibus, manufacturis et inventionibus mundi universi, utque in reditu libros, instrumenta, exemplaria in unoquoque genera ad nos perferrent. Navibus, postquam in terram fratres exposuissent, redeundum, fratribus autem usque ad novam missionem peregre manendum. Naves hasce non aliis mercibus instruendas quam commeatus copia bona, nec-non thesauri satis larga quantitate in usum fratrum ad res eas coemendas et omines tales remunerandos quibus opus esset. Iam vero ut vobis proferam modos quibus vulgus nautarum coercentur ne in terris ad quas appellant dignoscantur: Aut quibus modis in terram expositi sub nomine nationum aliarum lateant, aut ad quae loca navigationes nostrae designatae sint, aut quae loca novis rursus missionibus praefigantur atque alias huius generis circumstantias quae ipsam practicam partem spectant mihi proloqui fas non est. Neque multum certe ad quaestionem vestram conducet. Sic itaque videtis commercium nos instituisse, non pro auro, argento, et gemmis, non pro sericis aut aromatibus, neque pro aliis quibusvis rebus crassis, sed tantum pro creatura dei prima luce scilicet. Luce, inquam, in quacunque tandem terrae regione prorumpente et germinante.
Cum haec dixisset conticuit, nos etiam aliquandiu silebamus. Revera enim omnes attoniti eramus cum audiremus res tam mirabiles, oratione tam probabili recenseri. Ille autem animos nostros cogitationibus aliquibus gravidos sentiens, partui autem non maturos, civiliter admodum nos explicuit et ad quaestiones de itinere et fortunis nostris deflexit. Sub finem autem dixit recte nos facturos si consultationem inter nos iniremus de tempore pro mora nostra a statu petendo. In quo iussit minime verecundari nos, tempus enim quodcunque nobis postulare visum fuerit ipse non dubitabat se impetraturum. Ad quod dictum surreximus omnes et humiliter Fimbriam Liripipii sui exosculati coeperimus. Ille autem renuit et continuo a nobis discessit. Postquam vero inter homines nostros evulgatum fuit statum illum, conditiones exteris qui manere vellent, largiri solere. Vix ulli eorum persuadere potuimus ut navem nostram curarent aut quo minus, praepositum mox adirent ad conditiones petendas. Sed non sine difficultate eos tandem cohibuimus, donec ex consensu, quid faciendum esset statueremus.
Iam autem tanquam liberos nos rebamur cum metum omnem extremae ruinae depulsum vidimus. Iucundissime item viximus civitatem ipsam nec-non Pomaerium illud quod nobis concessum erat perambulantes. In quo quaecunque visu digna aut grata erant perquirebamus et spectabamus. Interea familiaritatem cum plurimis ex civitate iisque non ex inferiore ordine contraximus. Inter quos humanitatem tantam perspeximus adeoque consuetudinem tam iucundam et liberam, peregrinos veluti in sinu amplectendi et fovendi, ut vix abesset quin oblivionem nobis omnium eorum, quae in patriis nostris chara antea erant, induceret. Quin et quotidie incidimus in res observatu et relatu dignissimas. Certe, si ullibi terrarum speculum sit quod oculos hominum allicere debeat et detinere, illud exhibeat haec regio. Evenit die quodam ut duo ex nostris invitarentur ad festum quodam, quod vocant, familiae. Mos autem celebrandi festum illud censeri merito possit maxime pius ex ipsa naturae lege depromptus et veneratione dignus. Monstrans proculdubio nationem illam omni bonitate refertam esse. Qui talis est. Concessum est per leges regni cuivis cui vivere contigerit dum triginta e corpore suo prognatos simul superstites viderit, eosque omnes tertium aetatis annum egressos, festum hoc celebrare. Quod et publico sumptu fit. Pater familiae, quem Tirsanum vocant, biduo ante festum tres amicis suis, quos eligere placuerit, sibi advocat, ac insuper magistratus civitatis aut oppidi, ubi festum celebratur, praesentia honoratur. Omnes autem ex familia utriusque sexus adesse iubentur. Per dies hosce duos Tirsanus cum amicis illis suis et magistratu circa bonum familiae consultationem init. Tunc si quae discordiae aut lites in familia obortae sint terminantur et sedantur. Tunc si qui ex familia in paupertatem redacti fuerint aut quovis modo afflicti iisdem subveniendi et necessarium victum suppeditandi ratio initur. Tunc si qui eorum vitiis addicti aut genus vitae iners et pravum agant, reprehenduntur et censuram subeunt. Quinetiam circa nuptias et vitae conditionem alicui eorum maxime convenientem consilium tunc capitur, et alia similia tractantur et decernuntur. Magistratus ideo assidet ut decreta et mandata Tirsani, si quis forre ex familia non pareat, auctoritate sua muniat et executioni demandet. Licet hoc raro admodum requiratur, tantam nimirum ordini naturae obedientiam praestant tunc etiam Tirsanus ex filis suis unum eligit qui cum eo in domo sua perpetuo vivat. Qui exinde vocatur Filius Vitis. Ratio nominis postea patebit. Die festo post liturgiam divinam celebratam progreditur Tirsanus in aulam quandam amplam ubi solennia festi peraguntur. Quae aula a parte superiori gradum habet unicum ascensus. Illic ad parietem in medio collocatur cathedra cum mensa et peristromate super eam. Supra cathedra extenditur conopaeum rotundum vel ovatum ex hedera. Hedera certe prae nostra plurimum albescente colore non absimili folio populi, quam vocamus argenteam, sed aliquanto magis splendido. Viret enim per hyemem. Conopaeum autem filis argenteis et byssinis diversorum colorum quae hederam colligant eleganter contexitur, atque opificium plerunque est alicuius ex filiabus familiae. In vertice reticulo teni ex bysso et argento velatur. Verum materia conopaei hedera vera est, ex qua post solennitatem finitam amici familiae solium aliquod aut ramusculum decerpere amant. Progreditur Tirsanus prole sua universa stipatus masculis praeeuntibus, foeminis a tergo insequentibus. Sin mater familiae fuerit quae prolem universum peperit, collocatur ad dextrum latus cathedrae orchestra quadam cooperta cum ostio secreto et fenestris ubi illa clam sedet. Tirsanus postquam ingressus fuerit in cathedra illa considet, universa familia iuxta parietem tam a tergo quam a lateribus aulae super gradum ascensus secundum ordinem aetatis non habito sexus discrimine, se sistente et super pedes erecta. Cum consederit, aula interim frequentia haud parva referta sed sine turba aut strepitu, post moram nonnullam ingreditur ab inferiori parte aulae taratannus – quod verbum apud eos significat haraldum – cuius latera tegunt adulescentuli duo, quorum unus rotulum gerit ex splendente illa lutea membrana, alter botrum uvarum aureum cum pedicillo sive caule longa. Haraldus et uterque adolescentulus pallius sericis coloris thalassini vestiuntur, verum pallium haraldi radios habet aureos et dimittitur adeo ut terram nonnihil verrat. Haraldus ter se aliquantulum inclinans accedit usque ad gradum ascensus ibique primo in manum sumit rotulum. Rotulus iste charta regis est et redituum, privilegiorum complurimum, exemptionum et insignium honorificorum patri familiae concessorum dona continet. Inscribitur autem semper tali Amico nostro dilecto et Creditori, qui titulus a rege in hoc solummodo casu tribuitur. Aiunt enim regem nulli debitorum esse nisi ob propagationem subditorum. Sigillum huic chartae affixum est regis effigies auro insculpta, atque quamvis huiusmodi chartae ex officio et tanquam iure expediantur pro arbitrio tamen secundum numerum et dignitatem familiae variantur. Hanc chartam perlegit haraldus voce alta, dumque legitur Tirsanus se in pedes erigit a duobus filiorum quos deligerit supportatus. Tum haraldus super gradum ascendit et Tirsano chartam in manus tradit. Quo facto ab omnibus qui adsunt acclamatio magna fit lingua sua quae hoc significat: Foelices sunt populi Bensalem. Deinde haraldus ab adolescentulo altero botrum uvarum recipit, qui – ut diximus – aureus est, tam caule quam uvis ipsis, sed uvae eleganter colorantur atque, si masculi ex familia numero excedant foeminas, uvae purpurae sunt cum sole parvo in vertice posito, sin foeminae mares, uvae virides sunt cum luna crescente in vertice. Vvae autem numerum liberorum familiae exaequant. Iste etiam racemus aureus ab haraldus traditur Tirsano, qui eundem statim filio illi, quem antea elegerat ut secum in domo maneret, tradit. Is autem perpetuo eum ante patrem gestat quoties in publicum progreditur, tanquam insigne honoris atque inde nomen, ut dictum est, Filii Vitis accipit. Peracta hac solennitate Tirsanus se recipit atque post moram aliquam interiectam rursus ad prandium egreditur, ubi sedet sub conopaeo solus, neque cuivis ex liberis cuiuscunque gradus aut dignitatis una sedere conceditur, nisi forte fuerit ex domo Salomonis. Servitium mense praestant masculi ex familia qui hoc faciunt quoties ei aliquid in genua procumbentes, foeminae autem tantum iuxta parietem circumstant. Pars aulae quae infra gradum est mensas habet utrinque sitas pro convivis quibus decore admodum et ordine bono ministratur. Sub finem autem prandii, quod apud illos in maximis suis solennitatibus non ultra sesqui-horam durat, cantatur hymnus pro ingenio componentis variatus – habent enim poetas optimos – subiectum vero eius perpetuo sunt laudes Adami, Noachi et Abrahami, quorum primi duo universi generis humani parentes extiterunt, tertius pater fidelium. Concluditur tamen semper cum gratiarum actione propter nativitatem servatoris nostri, in quo universae terrae generationes benedictionem consequuntur. Finito prandio Tirsanus iterum se recipit atque solus subducitur in locum interiorem ubi preces secretas fundit. Dein progreditur tertio ut benedictionem suam impertiat universis liberis suis qui eum circumstant ut prius. Tum eos nominatim ad se singulos vocat, prout ei placuerit licet raro aetatis ordo immuteretur. Persona quae vocatur, mensa prius semota, continuo in genua ante cathedram procumbit. Pater autem manus capiti eius imponit atque ei benedicit in haec verba: Fili Bensalem (aut filia Bensalem) pater tuus dicit, ille per quem auram vitalem hausisti verbum loquitur, benedictiones patris aeterni, principis pacis et columbae sanctae descendant super te et dies peregrinationis tuae reddant multos et bonos. Hanc benedictionem singillatim impertit. Quod si aliqui ex liberis masculis virtute et meritis praecelluerint, modo numerum duorum non excedant, post benedictionem generalem seorsim eos vocat, manus autem super humeros eorum extendens illis stantibus sic infit: Fili, bene habet quod natus es, da deo gloriam et in finem persevera. Atque una ei monile tradit in figuram spicae frumenti formatum, quod is semper postea in fronte turbani aut galeri sui portat. Hoc peracto ad musicam et saltationem et hilaritates id genus alias apud eos usitatas pro residuo diei se accingunt. Atque iste est modus festum illud celebrandi.
Intra paucos dies sequentes amicitiam et familiaritatem cum mercatore quodam civitatis illius, cui nomen Ioabin, contraxi. Erat autem Iudaeus et circumcisus. Paucas enim quasdam Iudaeorum stirpes inter eos nunc degentes habent, quibus religionem suam permittunt. Quam veniam facilius indulgere possunt quandoquidem Iudaei illi a Iudaeis in reliquis orbis partibus moribus longe diversi sunt. Nam cum Iudaei alii nomen Christi odio habeant atque adversus populum inter quem degunt secretam et inveteratam malitiam foveant, hi contra servatori nostro attributa plurima sublimia reddunt, nationem autem Bensalem amant impensissime. Sane vir iste de quo loquor confiteri semper solebat Christum natum fuisse ex virgine atque homine mero maiorem extitisse. Tum narrare solebat quod deus eum seraphim, qui thronum suum stipant, praefecit. Vocabat eum etiam quandoque viam lacteam quandoque Eliam Messiae et aliis compluribus nominibus magnum eum insigniebat. Quae omnia, licet divina Christi maiestate longe inferiora sint, a stilo tamen Iudaeorum caeterorum multum differunt. Regionis autem Bensalem laudandae idem nullum faciebat finem, quin et credi voluit ex traditione quorundam Iudaeorum illic degentium populum Bensalem ex stirpe Abrahami per alium filium, quem Nachoram vocat, fuisse. Quin et Mosem per secretam quandam cabalam leges illas, quibus populus de Bensalem hodie utitur, condidisse. Atque in adventu messiae cum consessurus sit Hierosolymis in throno suo, regem Bensalem ad pedes eius sessurum, caeteris regibus ad distantiam longam amotis. Veruntamen somnia ista Iudaica si seponas, vir fuit admodum prudens et doctus et consilii profundi. Quique legum et consuetudinum gentis illius Bensalem perquam gnarus extitit. Inter sermones alios die quodam, forte dixeram, me relatione illa quam e quibusdam ex nostris acceperam, circa consuetudinem illorum in celebrando festo, quod vocant familiae, magnopere delectatum esse. Neque enim videbat mihi unquam de solennitate aliqua inaudivisse in qua natura tam insigniter praesideret. Quoniam vero familiarum propagatio ex nuptiali copula procedit, cupiebam aliquid ex eo rescire, tum circa leges et consuetudines ipsorum circa nuptias, tum denique utrum polygamiae inter illos interdiceretur? Quandoquidem nationes quae subditorum propagationi tantopere studerent polygamiam plerunque tolerarent. Ad haec respondit non sine caussa certe institutionem illam excellentem festi familiae laudas. Quin et experientia apud nos comprobatum est familias illas, quae ex festi illius benedictione participarunt, mirifice postea semper floruisse. Verum arrige aures modo et narrabo tibi quod scio. Intelliges sub sole vix reperiri gentem ullam tam castam quam hac de Bensalem, nec ab omni labe et pollutione adeo puram. Virginem mundi plane dixerim, memini me legisse in uno ex libris vestris Europaeis, de sancta inter vos eremita qui spiritum fornicationis videre cupiit atque parvum deformem et turpem Aethiopem illico ei apparuisse, quod si spiritum castitatis Bensalem videre expetisset proculdubio in forma cherub alicuius pulchri et gloriosi ei apparuisset. Nihil enim inter mortales pulchrum aut admiratione dignum prae gentis istius animis castissimis. Quamobrem notum tibi velim nulla inter eos esse lupanaria, prostibula nulla, nullas meretrices conductitias, neque aliquid huiusmodi. Imo non sine detestatione quadam mirantur vos in Europa talia tolerare. Aiunt, vos nuptias de officio suo deturbasse, nuptiae eum in remedium concupiscentiae illicitae institutae sunt; concupiscentia autem naturalis ad nuptias instar stimuli est. Verum, cum hominibus remedium corruptis suis cupiditatibus magis gratum adsit, nuptiae fere expellentur. Itaque innumeros apud vos videre est qui uxores non ducunt, sed caelibatum potius in impurum et libidinosum praeoptant quam iugum matrimonii honorabile. Multi insuper, qui uxores ducunt, sero hoc faciunt cum iuventutis flos et robur evanuerint. Sin forte matrimonium contrahant, quid aliud est matrimonium illis quam mercatura mera? In quo affinitas aut dos aut existimatio quaeritur cum desiderio nonnullo (sed tamen tanquam rei indifferentis) sobolis; minime autem fidelis illa inter virum et foeminam nuptialis unio, quae in principio instituta est, in mentem venit. Neque etiam fieri potest ut illis, qui tam magnam partem aetatis et roboris sui adeo viliter consumpserunt, liberi – pars nostri altera – omnino in pretio sint. Quin et durante vinculo matrimonii num-nam res haec in melius vertitur, ut fieri debuit, si excessus isti necessitatis solummodo causa tolerarentur? Nequaquam manent autem desideria eadem etiam post matrimonium in matrimonii ipsius dedecus et opprobrium. Neque enim lupanarium frequentatio aut consuetudines meretriciae in maritis magis quam in caelibem vitam agentibus puniuntur. Ad novos autem amores proclivitas et meretricium amplexuum delectatio, ubi peccatum in artem conversum est, nuptias reddit rem insipidam et veluti onus aut tributum quoddam. Audiunt haec a vobis defendi, utpote ad maiora mala evitanda, tolerata; veluti adulteria, virginum constuprationem, libidinem contra naturam et similia. Verum prudentiam hanc censent esse praeposteram, eamque vocant conditiones Lothi qui, ut hospites a contumelia eximeret, filias obtulit. Imo ulterius dicunt ex hoc parum aut nihil lucrifieri cum vitia eadem et appetitus pravi usque maneant et abundent. Quandoquidem libido illicita instar fornacis fit, ubi si flammam omnino contineas ilico extinguitur, sin exitus aliquis detur, furit. Quantum vero ad amores masculorum istos nefando quidem norunt, neque tamen amicitias per universum orbem magis fideles et inviolatas reperies. Atque, ut verbo dicam sicut antea quoque dixi, non ullibi legi tantam vigere castitatem quantam in hac terra. Quin et sermo apud eos usitatus est, qui impudicus est sui reverentiam perdit; reverentia autem sui secundum deum et religionem, vitiorum omnium fraenum potentissimum.
Haec cum dixisset Iudaeus ille, vir egregius, paulisper tacuit. Atque ego, licet audiendi magis quam loquendi, cupidus decorum tamen existimans ut dum ille aliquantisper respiraret ipse protinus, non silerem hoc tantum dixi me ad eum verbis illis usurum quibus usa est ad Eliam vidua sareptana venisse eum ad revocanda in memoriam nobis peccata nostra, quodque ingenue confiteri oportet abundare iustitiam Bensalem plus quam Europaeorum. Ad quae verba paululum se inclinavit et sermonem hoc modo continuavit.
Leges etiam habent circa nuptias complures prudentissimas sane et honestissimas, polygamiam non tolerant. Sanxerunt ut nec nuptiae celebrentur nec contractus de nuptiis futuris fiant, nisi post mensem a tempore quo uterque mutuo se primum conspexerunt. Nuptias absque consensu parentum factas irritas quidem non habent, sed haereditare mulctant, etenim talium nuptiarum liberos duabus tertiis hereditatis privant. Equidem in libro cuiusdam e vestris de republica quadam imaginaria legi, ubi matrimonium contracturis se invicem nudos conspicere permittitur. Hoc illi non probant. Etenim contumeliae loco ducunt ut quis post notitiam tam familiarem reiiciatur. Veruntamen propter defectus in viris et mulieribus complures secretos qui matrimonium postea infoelix reddere possint, more utuntur magis civili; prope oppida singula stagna duo habent, quae vocant stagna Adami et Evae, ubi permissum est uni ex amicis viri atque itidem alteri ex amicis foeminae spectare eos separatim in balneo lavantes. Dumque hoc modo colloqueremur venit quidam, qui nuncius videbatur, indutus tunica picta et inaurata, qui Iudaeum allocutus est. Vnde ad me vertit et dixit: Ignoscas mihi, obsecro, sine mora hinc accersor.
Postridie mane ursus ad me venit Iudaeus laetabundus ut videbatur et dixit: Perlatus haeri est nuncius ad praefectum urbis intra dies septem, accesurum huc unum ex patribus domus Salomonis. Duodecim iam anni elapsi sunt ex quo ullum eorum hic vidimus. Adventus eius solennis futurus causa in occulto. Curabo ut tibi et sociis tuis locus commodus apparetur, unde celebritatem ingressus eius spectare possitis. Gratias ei egi et dixi nuncium hunc de accessu eius mihi pergratissimum esse.
Die constituto ingressus est pater. Vir fuit staturae et aetatis mediocris, aspectu decorus, vultum prae se ferens quasi miserantis. Vestitus erat toga ex panno nigro sincero cum manicis largis et capa. Vestis interior ex lino erat, elegantissimo certe et albissimo, usque ad pedes demissa cum balteo itidem candido ex lino. Liripipium etiam gestabat circa collum ex lino purissimo. Chirothecas habebat sumptuosas et gemmis ornatas. Calceos hyacinthinos ex holoserico. Collum usque ad humeros nudum. Galerus figura Galeae erat aut Monterae ut vocant Hispani, sub qua propendebant cincinni eius subscripsi et modo decenti compositi. Color eorum subniger quemadmodum et barbae quae in figuram rotundam tonsa erat. Vehebatur autem in cathedra splendida sine rotis, lecticae more, binis equis magnifice phaleratis ex holoserico caeruleo, auro intexto, cathedram ad utrunque finem supportantibus, una cum duobus cursoribus ad utrumque cathedrae pari ornatu. Cathedra ex cedro erat, inaurata atque crystallo ornata; nisi quod pars anterior quadras haberet ex sapphiris, auro interstinctis, posterior autem similes ex smaragdis coloris Peruviani. Etiam in medio verticis cathedrae sol erat ex auro radians, et in fronte eius cherub parvus, alis expansis ex auro itidem. Operimentum cathedrae erat pannus ex filis aureis cum serico caeruleo. Cathedram praeibant quinquaginta iuvenes in tunicis laxis ex serico albo, ad tibiam mediam et tibialibus ex serico itidem albo, calceis autem ex holoserico caerulo et galeris ex eodem, cum plumis elegantibus diversorum colorum galerum ambientibus in formam chordae proxime ante cathedram incedebant duo viri, capitibus nudis vestiti linteo albo usque ad talos demisso et succincti, calceis itidem ex holoserico caeruleo, qui gestabant alter crucem alter pedum pastorale. Neutrum ex metallo sed crucem ex xylo-balsamo, pedum ex cedro. Equites comitabantur nulli, nec ante nec pone cathedram ea, credo, ratione, ut tumultus omnis et strepitus evitarentur. Post cathedram sequenbantur magistratus et fraternitates urbis. Sedebat solus super pulvinar ex holoserico quodam hirsutiore coloris caerulei, sub pedibus autem vestem stragulam habebat ex serico item, colorum diversorum, similem Persiae quidem sed elegantiorem. Dextram, qua ibat, sustulit nudam populum benedicens, sed cum silentio. Plateae ita erant ordinatae ut via ampla pareret, nullibi interclusa; neque, credo, acies unquam in exercitu ordinata melius fuit, quam populus eo tempore in plateis. Quin et intra fenestras ipsas non indecenter stabant spectatores, sed quisque velut ordine suo locatus. Celebritate finita Iudaeus mihi dixit: Per aliquot iam dies detinebor, quo minus vobiscum pro solito et ut cupio versari possum. Eo quod a praefecto urbis munus mihi demandatum est ut viro huic summo inservirem. Triduo post Iudaeus ad me reversus est et dixit: Bonis avibus huc advenistis. Pater enim domus Salomonis de vestra in hac urbe nostra mora certior factus est, mihique mandavit ut renunciem vobis se universam societatem vestram ad conspectum suum admissurum, seorsim etiam cum uno aliquo vestrum, quem ad hoc deligetis, collocuturum. Cui rei diem perendinum designavit. Quoniam autem vos benedictione sua impertire in animo habet. Tempus antemeridianum praestituit. Die et hora praefixis venimus. Ego autem a sociis meis ad privatum illud colloquium deputatus sum. Invenimus eum cubiculo specioso aulaeis splendentibus instructo et tapetibus strato, absque ullo gradu ascensus ad cathedram ubi sedebat. Sedebat super solium humile magnifice ornatum, supra caput autem habebat conopaeum ex serico caeruleo auro eleganter intertexto. Conclave hominibus vacuum erat, nisi quod ab utroque latere solii honoris ergo stabat servus albis vestibus indutus. Vestis eius interior similis fuit illi qua amictum eum vidimus in platea. Sed loco togae indutus erat pallio cum capa ex panno nigro admodum sincero, circa humeros revincto. Sub ingressum nostrum prout edocti fueramus inclinavimus submisse, cumque prope solium accessissemus erexit se in pedes, dextram eius exuta chirotheca attollens, in modo benedicentis. Nos autem singuli fimbriam Liripipii sui proni exosculati sumus. Hoc facto reliqui ex sociis meis recesserunt, ego autem solus mansi. Tunc innuit adolescentulis ut illi quoque se subducerent meque iuxta assidere voluit atque lingua Hispanica ad hunc modum exorsus est.
Benedicat tibi deus, fili mi, gemma praecipua ex iis quas habeo te impertiar, etenim haud gravabor propter dei et hominum amorem statum verum domus Salomonis tibi revelare. Fili, ut perspicue cognoscas statum verum domus Salomonis, hoc ordine procedam. Primo declarabo finem fundationis nostrae, secundo apparatum et instrumenta quibus ad opera instruimur, tertio officia distincta et functiones quae sociis nostris assignantur, postremo ordinationes et ritus quibus utimur.
Finis fundationis nostrae est cognitio caussarum et motuum ac virtutem interiorum in natura, atque terminorum imperii humani prolatio ad omne possibile.
Apparatus autem et instrumenta nostra haec sunt. Habemus cavernas amplas et profundas diversarum altitudinem. Profundissime earum deprimentur usque ad sexcentas orgyas. Atque nonnullae ex iis effossae sunt subter magnos montes, adeo ut si altitudinem cavernae simul conferas, profunditatem habent aliquae earum trium milliarium. Reperimus enim altitudinem montis usque ad planum et altitudinem cavernae idem revera esse, utrumque aeque a sole et radiis caelestibus et aere aperto remotum. Has cavernas regionem infimam vocamus. Iisdem autem utimur ad omnes coagulationes, indurationes, refrigerationes et conservationes corporum. Vtimur etiam iis ad mineras naturales imitandas, atque ad productionem novorum metallorum artificialium ex materiis et caementis quae ibi praeparamus et in multos annos sepelimus. Vtimur illis quandoque, quod mirum videri possit, ad curationem quorundam morborum et prolongationem vitae in aliquis eremitis, qui illic vivere praeoptant, bene instructi omnibus rebus necessariis qui certe vivacissimi sunt, aquibus etiam multa addiscimus.
Habemus etiam alias sepulturas corporum naturalium et materiarum, non in concavo aliquo, sed in ipsa terra contigua ubi complura caementa condimus, ut Chinenses condunt porcellanam suam. Sed nos ea habemus maiori varietate et nonnulla ex iis elegantiora quam porcellana Chinensis. Quin et habemus stercorationum et fimorum varietatem magnam, item congestionum et massarum aliarum quae terram impinguant et fertilem reddunt.
Habemus turres praealtas quarum altissimae usque ad altitudinem semi miliaris linea perpendiculari insurgunt. Nonnullae vero earum supra montes excelsos sitae ita ut, si altitudinem montis et altitudinem turris simul componas, extenditur altitudo in aliquibus earum usque ad tria miliaria ad minimum. Haec autem loca regionem supremam appellamus, aestimantes aeris tractum universum inter supremam et infimam pro regione aeris media. Vtimur his turribus prout altitudinibus et sitibus earum diversis convenit ad insolationes, refrigerationes, conservationes, et ad meteora diversa spectanda, veluti ventos, pluvias, nives, grandines, et aliqua ex meteoris ignitis. Atque etiam supra eas in aliquibus locis sita sunt habitacula eremitarum, quos quandoque visitamus atque insuper, quod observare debeant, edocemus.
Habemus lacus magnos tam salsos quam dulces, utimur autem iis ad suppetendos nobis pisces, aves item palustres et aquaticas omni generis. Vtimur etiam iis ad sepulturas corporum nonnullorum naturalium. Differentiam enim operationis invenimus in rebus quae in terra sepeliuntur, aut in aere subterraneo et iis quae in aqua submerguntur. Habemus stagna in quorum nonnullis aqua dulcis percolatur ex salsa, in aliis autem per artem aqua dulcis in salsam mutatur. Habemus insuper rupes in medio maris et loca quaedam aprica ad littora ipsa, pro quibusdam operis efficiendis in quibus auris maris requiritur. Habemus quoque gurgites rapidos et cataractas ad usum complurimum motuum violentorum, ad similem usum habemus machinas complures quae ventos excipiant, multiplicent et roborent.
Habemus etiam puteos et fontes artificiales ad imitationem naturalium scaturiginum et balneorum factos, vitriolo, sulphure, calybe, aere, plumbo, nitro, et aliis mineralibus tinctos. Habemus insuper puteos et receptacula parva ad rerum multarum infusionem, ubi aqua – currens scilicet – virtutem corporum melius et vivacius quam in vasis et catinis excipit. Inter quos habemus aliquos in quibus conficitur aqua, quam vocamus paradisi, per praeparationes quasdam nostras, valde salubris et efficax facta ad sanitatem et longaevitatem.
Habemus etiam aedificia ampla et spatiosa in quibus imitamenta et repraesentationes meteororum exhibemus, veluti nivis, grandinis, pluviae, pluviarum artificialium ex corporibus mistis non aquis, tonitruum, fulgurum, coruscationum, et generationum insectorum et animalculorum in aere, veluti ranarum, muscarum, locustarum et aliorum.
Habemus etiam cubicula nonnulla, quae cubicula sanitatis vocamus, ubi aerem ad libitum tingimus et temperamus, prout ad curationes complurium morborum et conservationem valetudinis conducere et proprium esse iudicamus.
Habemus etiam balnea pulchra et ampla ex diversis mixturis ad curationem complurimum morborum et corporis humani restaurationem ab arefactione, alia item ad roborationem et confortationem nervorum partium vitalium, atque ipsis corporis succi et substantiae.
Habemus etiam pomaria et hortos amplos et varios in quibus, non tam nobis cordi est, pulchritudo ambulacrorum et similium quam varietas terrae et soli, diversis arboribus et herbis proprii. Aliqui autem eorum arboribus et baccis consiti sunt, ad potuum complura genera conficienda praeter vineas. In his etiam experimenta facimus insitionum et inoculationum arborum tam silvestrium quam fructiferarum, quae multos et magnos effectus producunt. Atque efficimus per artem in iisdem pomariis et hortis, ut fructus et flores proveniant citius aut serius, quam pro tempestate sua. Item ut minoribus intervallis pullulent, germinent et fructum ferant quam natura sua consueverunt. Arbores etiam et plantas grandiores efficimus quam pro natura sua, et fructus earum maiores et suaviores atque sapore, odore, colore et figura differentes a specie sua. Et multos ex iis ita praeparamus et ad usus medicinales valeant. Habemus etiam modos per quos plantae complures per solas terrae mixturas absque semine exurgere et crescere faciamus, atque etiam novas et incognitas plantas educimus, a vulgaribus differentes, atque plantas ex una specie in aliam transmutamus.
Habemus etiam septa et vivaria pro bestiis et avibus omnigenis, quibus, non tam propter novitatem et raritatem quam ad dissectiones et experimenta anatomica, utimur ut ab iis, quid fieri possit, circa corpus humanum lucem accipiamus. In quibus mirabiles multos effectus reperimus, veluti vitae in iis continuationem, licet nonnullae partes quas vos vitalibus habetis, perierint aut extractae fuerint; resuscitationem nonnullarum quae species tenus mortuae erant et similia. Experimentum etiam sumimus super illas venorum omnium in antidotorum et aliorum medicamentorum tam chirurgicorum quam medicinalium, ut corpori humano melius caveamus. Arte etiam reddimus alias maiores et proceriores quam pro natura sua, econtra alias nanas facimus et statuta iusta privamus. Praeterea alias feraciores et partu numerosiores reddimus quam natura earum fert, econtra alias steriles et generationi ineptas. Etiam colore, figura et animositate eas multis modis variamus. Procuramus etiam mixturas et copulationes animalium diversarum specierum, quae novas species produxerunt, neque tamen eas steriles prout communis fert opinio. Insuper complura genera serpentium, vermium, muscarum et piscium ex putrefactione producimus, quorum nonnulla in perfectas species maturantur sicut aves, aut bestiae, aut alii pisces. Et sexu discriminantur et generant. Neque tamen casu hoc facimus sed satis novimus ex quali materia quale animal sit producibile.
Habemus etiam piscinas particulares, ubi similia experimus in piscibus quae prius de bestiis et avibus diximus.
Habemus etiam loca propria ad generationem eiusmodi vermium et muscarum quae vobis incognitae et inprimis utiles sunt. Quales sunt apud vos bombyces et apes.
Non te remorabor , commemorando quales habemus domus pro conficiendis vino, sicera, cervisia et aliis potibus, aut pro panibus omnimodis conficiendis, aut culinas in quibus conficiuntur et praeparantur iura, cibi rari et inusitati ad effectus speciales. Vina habemus ex uvis, potus item ex aliis succis fructuum, decoctionibus granorum et radicum et mixturis mellis, sacchari,mannae fructuum multorum – sicut in uvis faciunt – passorum, etiam ex lachrymis arborum et medullis arundinum. Potus autem isti sunt aetatum diversarum nonnulli usque ad anum quadragesimum servati. Habemus etiam potus medicatos ex infusionibus et mixturis diversarum radicum, herbarum, aromatum, quin et addictis quandoque carnibus, ovis, lacticiniis, et aliis esculentis ex quibus nonnulli sunt instar cibi et potus coniunctim, adeo ut complures praesertim aetate decrepita ex illis solis vivant cum exiguo aut nulla usu cibi aut panis. Atque ante omnia contendimus ut potus tenuissimarum partium conficiamus, quo facilius in corpus se insinuent sed absque omni mordacitate, acrimonia, aut corrosione. Adeo ut nonnulli eorum super dorsum manus impositi post exiguam moram insensibiliter ferme ad palmam penetrabunt, qui tamen linguam aut palatum non mordebunt. Habemus etiam aquas quas ita maturamus ut nutritivae plane fiant et in potus excellentes evadant, unde complures alio potu uti nolint. Panes habemus ex diversis granis, radicibus, nucibus et glandibus, aliquos etiam ex carnibus et piscibus aquaris cum fermentorum et salidonum generibus variis. Quorum alii, mirum in modum, appetitum excitant, alii ita nutritivi sunt ut ex iis solis absque alio cibo complures vivant qui tamen longaevi plerunque sunt. Cibos habemus quos ita tundimus, inteneramus et mortificamus, sed tamen absque aliquo gradu putredinis, ut calor stomachi debilis eos facile in chylum bonum vertat, non minus quam calor stomachi fortis operari possit in cibos communes, genera quaedam cibi panis et potus habemus quae sumta, diutius quam pro consueto, ieiunium tolerare facient; alia item, quibus qui insuescunt, carne fiunt duriore et solidiore quam antea, tum et robur ipsorum ad motum quemlibet augetur et intenditur.
Habemus etiam dispensatoria vel officinas pharmacorum in quibus facile est existimare cum nos tanta copia et varietate plantarum et animalium prae vobis in Europa abundamus. (Etenim satis novimus quid apud vos inveniatur.) Implicia item, pharmaca et ingredientia ad medicinas tanto debere esse magis varia et multiplicia. Ibi quoque pharmaca habemus aetatum diversarum et fermentationis diuturnae. Quantum vero ad medicinarum praeparationes non solum distillationes omnigenas exquisitas et separationes habemus, praecipue autem per calores lenes et percolationes per diversa lintea, lanea, ligna, imo et substantias solidiores sed multo magis componendi modos excellentes, per quos compositorum incorporationem talem assequimur, ut videantur ferme simplicia naturalia.
Habemus etiam artes complures mechanicas vobis incognitas et materias per eas confectas, veluti papyros, lintea, serica, textilia, consuta ex plumis elegantissime splendoris mirabilis, tincturas et infectiones colorum pulcherimas et alia complura. Quin et officinas etiam aliquarum artium praedictarum tam earum, quae in usum communem receptae non sunt, quam earum quae sunt. Etenim scire debes, ex iis quae iam recensui complura per universam terram in usu esse, quamvis si ab inventione nostra fluxerint, eorum quandoque exemplaria tanquam primigenia et optime elaborata in domo nostra retinemus.
Habemus etiam fornaces valde diversis, quaeque gradus calorum diversos exhibent et servant, coloris scilicet acris et celeris, robusti et pertinacis, lenis et moderati, sufflati, tranquilli, humidi, sicci, et similium. Sed ante omnia calores ministramus ad imitationem caloris solis et caelestium qui pertranseunt inaequalitates multiplices et veluti orbes, progressus et periodos, per quas opera mirabilia educimus; necnon habemus imitationes caloris fimorum et ventrium animalium atque sanguinis et corporum ipsorum; foenorum et herbarum dum humidae sunt congestarum et conclusarum; calcium vivarum et rerum aliarum. Item habemus instrumenta quae calorem excitant per motum tantum, atque insuper loca ad insolationes fortes et rursus loca subterranea, quae vel natura vel arte, calores excitant. Hos calores diversos exhibemus prout natura operationis quam designamus postulat.
Habemus etiam domus perspectivae, ubi experimenta exhibemus omnium quoque colorum, atque ex corporibus diaphanis et incoloratis repraesentamus colores singulos, non in forma gliscentes, ut sit in gemmis et prismatibus, sed per se simplices et constantes. Praeterea exhibemus omnem radiorum multiplicationem, adeo ut lumen eiaculemur ad distantias magnas; illique eam virtutem et fortitudinem indimus, ut per huiusmodi lumen cerni possint lineae et puncta tenuissima. Exhibemus omne genus luminum tinctorum et coloratorum, atque omnes elusiones et deceptiones visus in figuris, magnitudinibus, motibus, coloribus; omnes demonstrationes umbrarum et imaginum in aere volitantium. Invenimus quoque media complura, apud vos ignota, luminis originales producendi ex diversis corporibus. Rursus artificia invenimus per quae obiecta valde remota in oculos incurrant, veluti in caelo et aliis locis remotis. Imo etiam quae prope sunt tanquam ex longinquo ostendimus et quae ex longinquo tanquam prope fictas ad libitum exhibentes distantias. Praeterea habemus oculorum adminucula, quae bisoculis vestris et speculis usu longe praestant. Habemus etiam artificia et perspicilla quibus corpora minuta et pusilla distincte et perfecte cernimus, veluti membra et colores, muscarum exiguarum et vermium, grana et glacies in gemmis alias non visibiles, plurima in urinis et sanguine, alias item non visibilia. Porro exhibemus artificiales irides, halones, circulos, vibrationes et trepidationes luminis. Denique exhibemus omnes modos reflectionis, refractionis et conduplicationis obiectorum.
Habemus etiam gemmas omnium generum, multasque earum pulcherimas et vobis incognitas. Item chrystalla et vitra diversorum generum inter ea autem quaedam ex metallis vitrificatis et nonnullis materiis aliis praeter eas ex quibus apud vos vitra conficiuntur. Tum complura etiam fossilia quae vos non habetis. Magnetes item virtutis prodigiose et lapides alios raros tam naturales quam artificiales.
Habemus etiam domus sonorum, ubi experimus et demonstramus sonos omnes eorumque generationes. Habemus harmonias quae apud vos in usu non sunt, miscentes non tantum beta illud acutum et molle, ut vos, sed quadrantes sonorum et sonos tremulos aliquos dulcissimos. Habemus instrumenta musica quae vobis nondum innotuerunt, aliqua eorum melodiam exhibentia suaviorem quam vestra. Campanas quoque et tintinnabula soni iucundissimi. Exhibemus sonos exiles tanquam magnos et graves, graves similiter tanquam extenuatos et acutos. Dein fingimus trepidationes plurimas ex sonis qui in ortu suo primo integri sunt. Exhibemus atque imitamur sonos omnes articulatos et literas, item voces et cantus quadrupedum et avium. Habemus quoque adminicula auditus quae, auribus imposita, maiorem in modum sensum ipsum et sonorem delationem promovent. Habemus vocem reflexiones, quas Echo dicitis, complures mirabiles et artificiales, vocem non tantum multipliciter repercutientes et iactantes, sed earum alias vocem augentes alias extenuantes. Nonnullas autem earum vocem articulatam reddentes differentem ab originali. Habemus ultimo modos deferendi sonos in tubis et concavis aliis ad magnam distantiam atque in lineis tortuosis.
Habemus etiam domus suffitum et odorum, ubi et experimenta saporum adiungimus. Odores ibi, quod mirum videri possit, multiplicamus et fortificamus. Imitamur odores naturales efficientes ut odores omnigeni ex aliis mixturis expirent quam ex genuis. Similiter etiam sapores imitamur, ita ut gustum, quamvis accuratum, plane fallant. In domo hac continentur insuper confectionarium ubi conficimus bellaria, placentas et huiusmodi alia tam humida quam sicca. Imo et condimus ea cum rebus aliis dulcibus gratissimis praeter saccharum et mel. Vina ibi conficimus iucundissima, lacticinia, iura, salsamenta et acetaria grata certe ad gustum et vobis minime in usu.
Habemus etiam domus machinorum ubi praesto sunt machinae et organa ad omnia genera motuum. Ibi tentamus celeriores educere motus quam apud vos ullos habetis sive ex sclopetis vestris minoribus sive alia quacunque machina. Tentamus item motus reddere faciliores et intentiores eos multiplicando per rotas et modos alios. Tum motus educimus fortiores et potentiores quam vos habetis in maioribus vestris bombardis et basiliscis quibuscunque. Exhibemus tormenta bellica et machinas omnis generis, novas mixturas pulveris pyrii, ignes Graecos in aqua ardentes et inextinguibiles, ignes missiles in omni varietate tam ad voluptatem quam ad usum. Imitamur ibi avium volatus, gradus quosdam habemus et commoditates vecturae per aerem instar animalium alatorum. Naves habemus et scaphas quae subter aquas navigare possint et pelagi furores melius perferre, cingula etiam ad natandum et suffulcimenta. Habemus horologia complura exquisita et alios motus aeris et aquarum, in orbem et per vices revertentes. Item motus nonnullos perpetuos. Imitamur motus animalium in simulachris eorum, veluti in simulachris hominum, quadrupedum, avium, piscium et serpentum. Alios denique habemus motus aequalite insignes et subtilitate.
Habemus etiam domum mathematicam ubi instrumenta omnia tam geometrica quam astronomica exquisitissima repraesentantur.
Habemus etiam domum praestigiarum ubi omnimodas praestigias, imposturas, illusiones et earum fallacias exhibemus. Facile autem credetis nos, qui tot habemus vere naturalia quae admirationem moveant, posse etiam infinita hominum sensibus imponere si ea in miraculum ornare et exaltare vellemus. Verum nos omnem imposturam et mendacium odio habemus. Quinetiam sociis omnibus domus nostrae sub poena ignominiae et mulctae severe interdiximus ne quid ex naturalibus artificioso apparatu (emendatum) ostentent, sed purum solum et ab omni fuco et affectatione miraculi immune. Atque hae sunt, fili, Domus Salomonis divitiae.
Quantum ad functiones et munera sociorum nostrorum, duodecim habemus qui in regiones exteras navigant sub aliarum nationum nomine – nostram enim terram non revelamus – qui libros, materias et exemplaria experimentorum ad nos perferunt. Hos mercatores lucis vocamus.
Tres habemus qui experimenta quaecunque in libris inveniuntur colligunt. Hos depraedatores vocamus.
Tres habemus qui experimenta artium omnium mechanicarum atque etiam scientiarum liberalium insuper et practicarum omnium, quae in artem non coaluerunt, colligunt. Hos venatores appellamus. Tres habemus qui ad nova experimenta se accingunt prout ipsis expedire visum fuerit. Hos fossores sive operatores in mineris vocamus. Tres habemus qui experimenta reliquorum supradictorum in titulos et tabulas digerunt (ut) intellectus in ea melius agere (possit) ad eliciendas ex iis observationes et taxiomata. Hos divisores vocamus. Tres habemus qui ad hoc ordinantur ut in experimenta sociorum suorum introspiciant et ex iis extrahant et comminiscantur in venta quae ad usum vitae et practicam spectent, nec non quae inserviant scientis non solum quoad opera sed etiam ad liquidas caussarum demonstrationes modos eliciendi naturales divinationes atque facilem et manifestam informationem, quae sint in corporibus singulis partes latentes quae virtutes? Hos evergetas appellamus. Tum vero post multos sociorum universorum conventus et consultationes, qui labores et collectiones priores penitus introspiciunt et quasi ruminantur, tres habemus, quibus curae est ex iis quae iam sub oculis sunt, nova experimenta lucis sublimioris atque in naturam altius penetrantia, excitare et dirigere. Hos lampadas vocamus. Tres habemus qui experimenta ita iniuncta et mandata re exequuntur eorumque successus referunt. Hos insitores vocamus. Postremo tres habemus qui inventiones et revelationes priores in natura per experimenta in observationes maiores, axiomata et aphorismos erigunt et promovent quod faciunt non-nisi consultatione et colloquio prius habitis cum sociis universis. Hos interpretes naturae appellamus.
Habemus etiam, ut res ipsa postulat, novitios quosdam et tyrones ut successio hominum ad experimenta et axiomata designatorum non intercidat, praeter famulos multos et ministros tam viros quam mulieres. Hoc etiam apud nos in more est, ut accurate deliberemus quae ex inventis et experimentis nostris in lucem eductis evulgari conveniat, quae autem minime. Quinetiam iure-iurando nos omnes astringimus ad ea celanda quae celari decrevimus. Etsi nonnulla ex iis cum consensu interdum regi aut senatui revelemus, alia autem omnino intra notitiam nostram cohibemus.
Quantum ad ordinationes et ritus nostros, habemus porticus duas spatiosas et pulchras. In quarum una ordine collocamus exemplaria rariorum omnium et praestantiorum inventionum, in altera autem statuas inventorum insignorum. Ibi statuam videre est Columbi vestri qui primus Indias occidentales aperuit. Itidem fabricatoris primi navium. Item monachi vestri qui primus tormenta invenit ignea et pulverem pyrium. Item inventoris musicae. Item inventoris literarum. Item inventoris imprimendi typis. Item inventoris phaenomenorum astronomiae. Item inventoris operandi in metallis. Item inventoris vitri. Item inventoris fili bombycini. Item inventoris vini. Item inventoris sacchari. Atque inventores hosque omnes apud nos servamus ex traditione magis certa et fideli quam apud vos habetur. Deinde habemus statuas inventorum complurimum insigniorum ex nostris, qui res et opera nobilia invenerunt, quae cum ipsi non videritis, descriptiones eorum facere nimis longum esset tum in iisdem recte intelligendis proclive erit errare. Etenim inventori rei cuiusque dignioris statuam mox erigimus eique honorarium satis liberale elargimur. Statuarum istarum aliae ex aere sunt, ex marmore et lapide lydio, aliae ex cedro et aliis lignis quibusdam pretiosis, inauratis et adornatis, ex ferro aliae, aliae ex argento, quaedam ex auro.
Habemus etiam hymnos quosdam liturgiarum formas quas quotidie cantamus et recitamus, quibus laudes ac jubilaea et gratiarum actiones resonamus deo, propter mirabilia opera sua. Precum item formulas quasdam quibus auxilium et benedictionem eius imploramus, ut labores nostros dirigere et illuminare dignetur atque in bonos usus et sanctos convertere.
Postremo apud nos in usu est praecipuas in regno urbes subinde adire et visitare in quibus, prout occasio se offert talia inventa utilia revelamus qualia nobis visum fuerit. Praedicimus etiam antequam adveniant, ad quod ad naturales divinationes pertinet, morbos epidemicos, pestes animalium noxiorum examina, famem, tempestates et procellas, terrae motus, inundationes aquarum,cometas, anni temperaturam, et alia; quinetiam consilia super rebus hisce damus et quid populo facere conveniat ad praeventiones et remedia huiusmodi malorum.
Cumque haec dixisset se in pedes erexit. Ego autem, ut edoctus fueram, in genua procubui unde dextram capiti meo imponens dixit: Benedicat tibi deus, fili mi, huic itidem relation quam feci deus benedicat. Licentiam tibi concedo in bonum gentium aliarum eandem evulgari. Siquidem nos his in sinu dei vivimus, natio aliis penitus incognita. Haec locutus discessit. Assignaverat autem bis mille circiter aureos, muneris loco, mihi et sociis meis numerandos. Largitores enim magni sunt ubicunque venerint, &c.

Editio

Franc. Baconis,
bar. de Verulamio, apud Joannem a Waesberge, Ultrajecti [Utrecht] 1643

http://www.inpoesia.org

Testi pubblicati per studio e ricerca – Uso non commerciale

Published texts for study and research-non-commercial use

———

‘IN POESIA- Filosofia delle poetiche e dei linguaggi’

‘IN POETRY- Philosophy of Poetics and Languages’

‘EN POéSIE- Philosophie des Poétiques  et des Languages’

© Copyright 2005-2012 – Rights Reserved

Licenza Creative Commons
This opera is licensed under a Creative Commons Attribuzione – Condividi allo stesso modo 3.0 Unported License.

Back to Home Page :

https://inpoesia.me/



Categorie:E03- Filosofia moderna - Modern Philosophy

Tag:,

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...

SCIENZA E CULTURA - SCIENCE AND CULTURE

Lo stato dell'arte tra storia e ricerche contemporanee - State of the art: history and contemporary research

Storia delle Maschere e del Teatro popolare - Masks and Popular Theatre

Museo virtuale delle maschere e del teatro popolare

ORIENTALIA

Studi orientali - Études Orientales - Oriental Studies

NUOVA STORIA CULTURALE / NETWORK PHILOSOPHY

NUOVA STORIA CULTURALE / NEW CULTURAL HISTORY

TEATRO E RICERCA - THEATER AND RESEARCH

Sito di approfondimento e studio della Compagnia Lost Orpheus Teatro

LOST ORPHEUS ENSEMBLE

Modern Music Live BaND

Il Nautilus

Viaggio nella blogosfera della V As del Galilei di Potenza

Sonus- Materiali per la musica moderna e contemporanea

Aggiornamenti della Rivista "Sonus"- Updating Sonus Journal

The WordPress.com Blog

The latest news on WordPress.com and the WordPress community.

Antonio De Lisa - Scritture / Writings

Teatro Musica Poesia / Theater Music Poetry

In Poesia - Filosofia delle poetiche e dei linguaggi

Blog Journal and Archive diretto da Antonio De Lisa

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: