Horatius- De arte poetica liber (Ad Pisones)

Q. Horatius Flaccus
65 – 8 a. Chr. n.

D e   a r t e   p o e t i c a   l i b e r

A d   P i s o n e s

———
Textus:
Q. Horatii Flacci opera
ed. D. R. Shackleton Bailey,
Stuttgart 1985

———

Humano capiti cervicem pictor equinam
iungere si velit et varias inducere plumas
undique collatis membris, ut turpiter atrum
desinat in piscem mulier formosa superne,

5

spectatum admissi risum teneatis, amici?
credite, Pisones, isti tabulae fore librum
persimilem cuius, velut aegri somnia, vanae
fingentur species, ut nec pes nec caput uni
reddatur formae. «pictoribus atque poetis

10

quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.»
scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim;
sed non ut placidis coeant immitia, non ut
serpentes avibus geminentur, tigribus agni.

Inceptis gravibus plerumque et magna professis

15

purpureus, late qui splendeat, unus et alter
assuitur pannus, cum lucus et ara Dianae
et properantis aquae per amoenos ambitus agros,
aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus.
sed nunc non erat his locus. et fortasse cupressum

20

scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes
navibus aere dato qui pingitur? amphora coepit
institui: currente rota cur urceus exit?
denique sit quidvis, simplex dumtaxat et unum.

Maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni,

25

decipimur specie recti. brevis esse laboro,
obscurus fio; sectantem levia nervi
deficiunt animique; professus grandia turget;
serpit humi tutus nimium timidusque procellae.
qui variare cupit rem prodigialiter unam,

30

delphinum silvis appingit, fluctibus aprum:
in vitium ducit culpae fuga, si caret arte.
Aemilium circa Ludum faber unus et unguis
exprimet et mollis imitabitur aere capillos,
infelix operis summa, quia ponere totum

35

nesciet. hunc ego me, si quid componere curem,
non magis esse velim quam naso vivere pravo,
spectandum nigris oculis nigroque capillo.

Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam
viribus et versate diu quid ferre recusent,

40

quid valeant umeri; cui lecta pudenter erit res,
nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.

Ordinis haec virtus erit et Venus, aut ego fallor,
ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici,
pleraque differat et praesens in tempus omittat.

45

Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
in verbis etiam tenuis cautusque serendis
dixeris egregie, notum si callida verbum
reddiderit iunctura novum. si forte necesse est
indiciis monstrare recentibus abdita rerum,

50

fingere cinctutis non exaudita Cethegis
continget dabiturque licentia sumpta pudenter;
et nova fictaque nuper habebunt verba fidem si
Graeco fonte cadent, parce detorta. quid autem
Caecilio Plautoque dabit Romanus ademptum

55

Vergilio Varioque? ego cur, acquirere pauca
si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni
sermonem patrium ditaverit et nova rerum
nomina protulerit? licuit semperque licebit
signatum praesente nota procudere nummum.

60

ut silvae foliis privos mutantur in annos,
prima cadunt * * * * * * * * * * * * * * *
* * * * * ita verborum vetus interit aetas
et iuvenum ritu florent modo nata vigentque.
debemur morti nos nostraque; sive receptus
terra Neptunus classes Aquilonibus arcet,

65

regis opus, sterilisve †diu palus† aptaque remis
vicinas urbes alit et grave sentit aratrum,
seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis
doctus iter melius: mortalia facta peribunt,
nedum sermonum stet honos et gratia vivax.

70

multa renascentur quae iam cecidere, cadentque
quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus,
quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.

Res gestae regumque ducumque et tristia bella
quo scribi possent numero, monstravit Homerus.

75

versibus impariter iunctis querimonia primum,
post etiam inclusa est voti sententia compos;
quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,
grammatici certant et adhuc sub iudice lis est.
Archilochum proprio rabies armavit iambo;

80

hunc socci cepere pedem grandesque coturni
alternis aptum sermonibus et popularis
vincentem strepitus et natum rebus agendis.
Musa dedit fidibus divos puerosque deorum
et pugilem victorem et equum certamine primum

85

et iuvenum curas et libera vina referre.
descriptas servare vices operumque colores
cur ego si nequeo ignoroque poeta salutor?
cur nescire pudens prave quam discere malo?
versibus exponi tragicis res comica non vult;

90

indignatur item privatis ac prope socco
dignis carminibus narrari cena Thyestae.
singula quaeque locum teneant sortita decentem.
interdum tamen et vocem comoedia tollit
iratusque Chremes tumido delitigat ore

95

et tragicus plerumque dolet sermone pedestri
Telephus et Peleus, cum pauper et exsul uterque
proicit ampullas et sesquipedalia verba,
si curat cor spectantis tetigisse querela.

Non satis est pulchra esse poemata; dulcia sunto,

100

et quocumque volent animum auditoris agunto.
ut ridentibus arrident, ita flentibus afflent
humani vultus: si vis me flere, dolendum est
primum ipsi tibi. tum tua me infortunia laedent,
Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris,

105

aut dormitabo aut ridebo. tristia maestum
vultum verba decent, iratum plena minarum,
ludentem lasciva, severum seria dictu.
format enim Natura prius non intus ad omnem
fortunarum habitum; iuvat aut impellit ad iram

110

aut ad humum maerore gravi deducit et angit;
post effert animi motus interprete lingua.
si dicentis erunt fortunis absona dicta,
Romani tollent equites peditesque cachinnum.
intererit multum divusne loquatur an heros,

115

maturusne senex an adhuc florente iuventa
fervidus, et matrona potens an sedula nutrix,
mercatorne vagus cultorne virentis agelli,
Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.

Aut famam sequere aut sibi convenientia finge

120

scriptor †honoratum† si forte reponis Achillem,
impiger, iracundus, inexorabilis, acer
iura neget sibi nata, nihil non arroget armis.
sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino,
perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.

125

si quid inexpertum scaenae committis et audes
personam formare novam, servetur ad imum
qualis ab incepto processerit et sibi constet.
†difficile est† proprie communia dicere, tuque
rectius Iliacum carmen diducis in actus

130

quam si proferres ignota indictaque primus.
publica materies privati iuris erit, si
non circa vilem patulumque moraberis orbem,
nec verbo verbum curabis reddere fidus
interpres, nec desilies imitator in artum,

135

unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex.

Nec sic incipies ut scriptor cyclicus olim:
«fortunam Priami cantabo et nobile bellum.»
quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
parturient montes, nascetur ridiculus mus.

140

quanto rectius hic qui nil molitur inepte!
«dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae
qui mores hominum multorum vidit et urbes.»
non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,

145

Antiphaten, Scyllamque et cum Cyclope Charybdin.

Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri
nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo.
semper ad eventum festinat et in medias res
non secus ac notas auditorem rapit, et quae

150

desperat tractata nitescere posse relinquit,
atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,
primo ne medium, medio ne discrepet imum.

Tu quid ego et populus mecum desideret audi:
si plausoris eges aulaea manentis et usque

155

sessuri donec cantor «vos plaudite» dicat.
aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores
mobilibusque decor naturis dandus et annis.
reddere qui voces iam scit puer et pede certo
signat humum, gestit paribus colludere, et iram

160

concipit ac ponit temere et mutatur in horas.
imberbis iuvenis, tandem custode remoto,
gaudet equis canibusque et aprici gramine Campi,
cereus in vitium flecti, monitoribus asper,
utilium tardus provisor, prodigus aeris,

165

sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
conversis studiis aetas animusque virilis
quaerit opes et amicitias, inservit honori,
commisisse cavet quod mox mutare laboret.
multa senem circumveniunt incommoda, vel quod

170

quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti
vel quod res omnis timide gelideque ministrat,
dilator, spe †longus†, iners <p>avidusque futuri,
difficilis, querulus, laudator temporis acti
se puero, castigator censorque minorum.

175

multa ferunt anni venientes commoda secum,
multa recedentes adimunt. ne forte seniles
mandentur iuveni partes pueroque viriles;
semper in adiunctis aevoque morabitur aptis.

Aut igitur res in scaenis aut acta refertur.

180

segnius irritant animos demissa per aurem
quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae
ipse sibi tradit spectator. non tamen intus
digna geri promes in scaenam, multaque tolles
ex oculis quae mox narret facundia praesens.

185

ne pueros coram populo Medea trucidet
aut humana palam coquat exta nefarius Atreus
aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem.
quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.

Neve minor neu sit quinto productior actu

190

fabula, quae posci vult et spectanda reposci.
nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus
inciderit; nec quarta loqui persona laboret.
actoris partis chorus officiumque virile
defendat; neu quid medios intercinat actus

195

quod non proposito conducat et haereat apte.
ille bonis faveatque et consilietur amice
et regat iratos et amet peccare timentis;
ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem
iustitiam legesque et apertis otia portis;

200

ille tegat commissa deosque precetur et oret
ut redeat miseris, abeat Fortuna superbis.

Tibia non, ut nunc, orichalco vincta tubaeque
aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco
aspirare et adesse choris erat utilis atque

205

nondum spissa nimis complere sedilia flatu;
quo sane populus numerabilis, utpote parvus,
et frugi castusque verecundusque coibat.
postquam coepit agros extendere victor et urbis
latior amplecti murus vinoque diurno

210

placari Genius festis impune diebus,
accessit numerisque modisque licentia maior.
indoctus quid enim saperet liberque laborum
rusticus urbano confusus, turpis honesto?
sic priscae motumque et luxuriam addidit arti

215

tibicen traxitque vagus per pulpita vestem;
sic etiam fidibus voces crevere severis
et tulit eloquium insolitum facundia praeceps
utiliumque sagax rerum et divina futuri
sortilegis non discrepuit sententia Delphis.

220

Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum,
mox etiam agrestis Satyros nudavit et asper
incolumi gravitate iocum temptavit, eo quod
illecebris erat et grata novitate morandus
spectator, functusque sacris et potus et exlex.

225

verum ita risores, ita commendare dicaces
conveniet Satyros, ita vertere seria ludo,
ne quicumque deus, quicumque adhibebitur heros,
regali conspectus in auro nuper et ostro,
migret in obscuras humili sermone tabernas,

230

aut, dum vitat humum, nubes et inania captet.
effutire levis indigna tragoedia versus,
ut festis matrona moveri iussa diebus,
intererit Satyris paulum pudibunda protervis.
non ego inornata et dominantia nomina solum

235

verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo;
nec sic enitar tragico differre colori
ut nihil intersit Davusne loquatur et audax
Pythias emuncto lucrata Simone talentum,
an custos famulusque dei Silenus alumni.

240

ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis
speret idem, sudet multum frustraque laboret
ausus idem: tantum series iuncturaque pollet,
tantum de medio sumptis accedit honoris.
silvis deducti caveant, me iudice, Fauni

245

ne velut innati triviis ac paene forenses
aut nimium teneris iuvenentur versibus umquam
aut immunda crepent ignominiosaque dicta.
offenduntur enim quibus est equus et pater et res,
nec, si quid fricti ciceris probat et nucis emptor,

250

aequis accipiunt animis donantque corona.

Syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus,
pes citus; unde etiam trimetris accrescere iussum
nomen iambeis, cum senos redderet ictus
primus ad extremum similis sibi. †non ita pridem†

255

tardior ut paulo graviorque veniret ad auris,
spondeos stabilis in iura paterna recepit
commodus et patiens, non ut de sede secunda
cederet aut quarta socialiter. hic et in Acci
nobilibus trimetris adparet rarus et Enni

260

in scaenam missos cum magno pondere versus
aut operae celeris nimium curaque carentis
aut ignoratae premit artis crimine turpi.

Non quivis videt immodulata poemata iudex
et data Romanis venia est indigna poetis.

265

idcircone vager scribamque licenter? an omnis
visuros peccata putem mea, tutus et intra
spem veniae cautus? vitavi denique culpam:
non laudem merui. vos exemplaria Graeca
nocturna versate manu, versate diurna.

270

at vestri proavi Plautinos et numeros et
laudavere sales, nimium patienter utrumque,
ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos
scimus inurbanum lepido seponere dicto
legitimumque sonum digitis callemus et aure.

275

Ignotum tragicae genus invenisse Camenae
dicitur et plaustris vexisse poemata Thespis
quae canerent agerentque peruncti faucibus ora.
post hunc personae pallaeque repertor honestae
Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis

280

et docuit magnumque loqui nitique cothurno.
successit vetus his comoedia, non sine multa
laude; sed in vitium libertas excidit et vim
dignam lege regi. lex est accepta chorusque
turpiter obticuit sublato iure nocendi.

285

Nil intemptatum nostri liquere poetae,
nec minimum meruere decus vestigia Graeca
ausi deserere et celebrare domestica facta
vel qui praetextas vel qui docuere togatas.
nec virtute foret clarisve potentius armis

290

quam lingua Latium, si non offenderet unum
quemque poetarum limae labor et mora. vos, o
Pompilius sanguis, carmen reprehendite quod non
multa dies et multa litura coercuit atque
perfectum decies non castigavit ad unguem.

295

ingenium misera quia fortunatius arte
credit et excludit sanos Helicone poetas
Democritus, bona pars non unguis ponere curat,
non barbam, secreta petit loca, balnea vitat.
nanciscetur enim pretium nomenque poeta

300

si tribus Anticyris caput insanabile numquam
tonsori Licino commiserit. o ego laevus,
qui purgor bilem sub verni temporis horam!
non alius faceret meliora poemata. verum
nil tanti est. ergo fungar vice cotis, acutum

305

reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi;
munus et officium nil scribens ipse docebo,
unde parentur opes, quid alat formetque poetam,
quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error.

Scribendi recte sapere est et principium et fons.

310

rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae
verbaque provisam rem non invita sequentur.
qui didicit patriae quid debeat et quid amicis,
quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,
quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae

315

partes in bellum missi ducis, ille profecto
reddere personae scit convenientia cuique.
respicere exemplar vitae morumque iubebo
doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces.
interdum speciosa locis morataque recte

320

fabula nullius Veneris sed pondere inerti
valdius oblectat populum meliusque moratur
quam versus inopes rerum nugaeque canorae.

Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo
Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.

325

Romani pueri longis rationibus assem
discunt in partis centum diducere. «dicat
filius Albini: si de quincunce remota est
uncia, quid superat? poteras dixisse.» «triens.» «eu!
rem poteris servare tuam. redit uncia: quid fit?»

330

«semis.» an, haec animos aerugo et cura peculi
cum semel imbuerit, speramus carmina fingi
posse linenda cedro et levi servanda cupresso?

Aut prodesse volunt aut delectare poetae
aut simul et iucunda et idonea dicere vitae.

335

quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta
percipiant animi dociles teneantque fideles:
omne supervacuum pleno de pectore manat.
ficta voluptatis causa sint proxima veris:
ne quodcumque velit poscat sibi fabula credi,

340

neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.
centuriae seniorum agitant expertia frugis,
celsi praetereunt austera poemata Ramnes.
omne tulit punctum qui miscuit utile dulci,
lectorem delectando pariterque monendo.

345

hic meret aera liber Sosiis; hic et mare transit
et longum noto scriptori prorogat aevum.

Sunt delicta tamen quibus ignovisse velimus;
nam neque chorda sonum reddit quem vult manus et mens
[poscentique gravem persaepe remittit acutum]

350

nec semper feriet quodcumque minabitur arcus.
verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
offendar maculis, quas aut incuria fudit
aut humana parum cavit natura. quid ergo est?
ut scriptor si peccat idem librarius usque,

355

quamvis est monitus, venia caret; ut citharoedus
ridetur chorda qui semper oberrat eadem:
sic mihi qui multum cessat fit Choerilus ille,
quem bis terve bonum cum risu miror; et idem
indignor quandoque bonus dormitat Homerus;

360

verum operi longo fas est obrepere somnum.

Ut pictura poesis: erit quae, si propius stes,
te capiat magis, et quaedam, si longius abstes.
haec amat obscurum, volet haec sub luce videri,
iudicis argutum quae non formidat acumen;

365

haec placuit semel, haec decies repetita placebit.

O maior iuvenum, quamvis et voce paterna
fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
recte concedi. consultus iuris et actor

370

causarum mediocris abest virtute diserti
Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus,
sed tamen in pretio est: mediocribus esse poetis
non homines, non di, non concessere columnae.
ut gratas inter mensas symphonia discors

375

et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver
offendunt, poterat duci quia cena sine istis,
sic animis natum inventumque poema iuvandis,
si paulum summo decessit, vergit ad imum.
ludere qui nescit, campestribus abstinet armis

380

indoctusque pilae discive trochive quiescit,
ne spissae risum tollant impune coronae:
qui nescit versus tamen audet fingere. quidni?
liber et ingenuus, praesertim census equestrem
summam nummorum vitioque remotus ab omni.

385

tu nihil invita dices faciesve Minerva;
id tibi iudicium est, ea mens. si quid tamen olim
scripseris, in Maeci descendat iudicis auris
et patris et nostras nonumque prematur in annum
membranis intus positis. delere licebit

390

quod non edideris; nescit vox missa reverti.

Silvestris homines sacer interpresque deorum
caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,
dictus ob hoc lenire tigris rabidosque leones;
dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis,

395

saxa movere sono testudinis et prece blanda
ducere quo vellet. fuit haec sapientia quondam,
publica privatis secernere, sacra profanis,
concubitu prohibere vago, dare iura maritis,
oppida moliri, leges incidere ligno.

400

sic honor et nomen divinis vatibus atque
carminibus venit. post hos insignis Homerus
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
versibus exacuit; dictae per carmina sortes
et vitae monstrata via est et gratia regum

405

Pieriis temptata modis ludusque repertus
et longorum operum finis, ne forte pudori
sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.

Natura fieret laudabile carmen an arte
quaesitum est. ego nec studium sine divite vena

410

nec rude quid prosit video ingenium; alterius sic
altera poscit opem res et coniurat amice.
qui studet optatam cursu contingere metam
multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,
abstinuit Venere et vino; qui Pythia certat

415

tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.
an satis est dixisse «ego mira poemata pango.
occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est
et quod non didici sane nescire fateri?»

Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,

420

assentatores iubet ad lucrum ire poeta
dives agris, dives positis in faenore nummis.
si vero est unctum qui recte ponere possit
et spondere levi pro paupere et eripere artis
litibus implicitum, mirabor si sciet inter-

425

noscere mendacem verumque beatus amicum.
tu seu donaris seu quid donare voles cui,
nolito ad versus tibi factos ducere plenum
laetitiae: clamabit enim «pulchre! bene! recte!»
pallescet, super his, etiam stillabit amicis

430

ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
ut qui conducti plorant in funere dicunt
et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
derisor vero plus laudatore movetur.
reges dicuntur multis urgere culillis

435

et torquere mero quem perspexisse laborent,
an sit amicitia dignus: si carmina condes,
numquam te fallant †animi sub vulpe† latentes.

Quintilio si quid recitares, «corrige, sodes,
hoc» aiebat «et hoc». melius te posse negares,

440

bis terque expertum frustra delere iubebat
et male tornatos incudi reddere versus.
si defendere delictum quam vertere malles,
nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,
quin sine rivali teque et tua solus amares.

445

vir bonus et prudens versus reprehendet inertis,
culpabit duros, incomptis allinet atrum
traverso calamo signum, ambitiosa recidet
ornamenta, parum claris lucem dare coget,
arguet ambigue dictum, mutanda notabit,

450

fiet Aristarchus; nec dicet «cur ego amicum
offendam in nugis?» hae nugae seria ducent
in mala derisum semel exceptumque sinistre.

Ut mala quem scabies aut morbus regius urget
aut fanaticus error et iracunda Diana,

455

vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam
qui sapiunt: agitant pueri incautique sequuntur.
hic, dum sublimis versus ructatur et errat,
si veluti merulis intentus decidit auceps
in puteum foveamve, licet «succurrite» longum

460

clamet, «io cives!» non sit qui tollere curet.
si curet quis opem ferre et demittere funem,
«qui scis an prudens huc se proiecerit atque
servari nolit?» dicam, Siculique poetae
narrabo interitum. deus immortalis haberi

465

dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam
insiluit. sit ius liceatque perire poetis.
invitum qui servat, idem facit occidenti.
non semel hoc fecit, nec, si retractus erit, iam
fiet homo et ponet famosae mortis amorem.

470

nec satis apparet cur versus factitet, utrum
minxerit in patrios cineres an triste bidental
moverit incestus; certe furit ac velut ursus,
obiectos caveae valuit si frangere clathros,
indoctum doctumque fugat recitator acerbus.

475

quem vero arripuit, tenet occiditque legendo,
non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.

http://www.inpoesia.org

Testi pubblicati per studio e ricerca – Uso non commerciale

Published texts for study and research-non-commercial use

———

‘IN POESIA- Filosofia delle poetiche e dei linguaggi’

‘IN POETRY- Philosophy of Poetics and Languages’

‘EN POéSIE- Philosophie des Poétiques  et des Languages’

© Copyright 2005-2012 – Rights Reserved

Licenza Creative Commons
This opera is licensed under a Creative Commons Attribuzione – Condividi allo stesso modo 3.0 Unported License.

Back to Home Page :

https://inpoesia.me/



Categorie:E02- Filosofia medievale - Medieval Philosophy

Tag:, , ,

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...

SCIENZA E CULTURA - SCIENCE AND CULTURE

Lo stato dell'arte tra storia e ricerche contemporanee - State of the art: history and contemporary research

ORIENTALIA

Studi orientali - Études Orientales - Oriental Studies

NUOVA STORIA CULTURALE / NETWORK PHILOSOPHY

NUOVA STORIA CULTURALE / NEW CULTURAL HISTORY

TEATRO E RICERCA - THEATRE AND RESEARCH

Sito della Compagnia Lost Orpheus Teatro

LOST ORPHEUS ENSEMBLE

Modern Music Live BaND

Il Nautilus

Viaggio nella blogosfera della V As del Galilei di Potenza

Sonus- Materiali per la musica moderna e contemporanea

Aggiornamenti della Rivista "Sonus"- Updating Sonus Journal

The WordPress.com Blog

The latest news on WordPress.com and the WordPress community.

Antonio De Lisa - Scritture / Writings

Teatro Musica Poesia / Theater Music Poetry

In Poesia - Filosofia delle poetiche e dei linguaggi

Blog Journal and Archive diretto da Antonio De Lisa

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: